In Melissae fasciculo 176, mense Octobri a. 2013 edito, Francisca Deraedt de conventu Academiae Latinitati Fovendae Vindobonae habito relationem divulgavit.
Gaius et Francisca Licoppe-Deraedt acroasin paraverant, quam Gaius inter conventum recitavit. Argumentum autem generale oratoribus impositum erat «de laudibus». Gaius quinque panegyricos elegit, quos Galli rhetores futuro imperatori Constantino I dixerunt.
Sequitur textus huius acroasis:
DE CONSTANTINI I PANEGYRICIS GALLICIS
Constantinus I unus est ex his paucis hominibus, qui historiam diuturno vestigio signaverunt. Iam a primis gradibus eius ascensus ad potestatem universam quinque panegyrici ei dicti sunt a Gallis rhetoribus. Etsi hoc laudandi genus adulatione et amplificatione corrumpitur, panegyrici tamen Constantini opiniones exprimunt; ex eis hic monstrabuntur et constantia et mutationes eius mentis.
Primus panegyricus a rhetore nominis ignoti anno 307 dicitur Maximiano et Constantino.
Recordari oportet imperatorem Diocletianum novum regimen instituisse, Tetrarchiam vocatum, quod novis titulis ornavit: ipse primus Augustus est et Maximianus alter Augustus; eis auxiliantur duo Caesares, Flavius Constantius, Constantini pater, et Caius Galerius. Insuper, ad augendam Augustorum legitimitatem, Diocletianus eorum filietatem divinam proclamat; ipse est Iovius et Maximianus Herculius.
Anno 305 Diocletianus imperio se abdicat et idem facere cogit alterum Augustum, Maximianum. Secundum Tetrarchiae regulam Constantius et Galerius fiunt Augusti et duo novi Caesares eliguntur, Severus et Maximinus Daia.
Hoc vero aegre ferunt et Constantinus et Maxentius, Maximiani filius, qui ambo sperabant se Caesares creatum iri, sed Diocletianus ad pristinos Romanorum mores redire statuit, i.e. electionem hereditati praefert.
Ab eo tempore Constantinus, cuius virtus cupiditasque imperandi iam sunt notae, retinetur quasi obses Nicopoli in aula Galeri; quam clanculum necnon audacter relinquit; patrem Gesoriaci convenit, unde ille exercitum in Britanniam transvehere parat.
Nulla egregia sors nisi favente Fortuna. Quae Constantino favet, cum eius pater Flavius Constantius, quocum in Britannia contra Pictos pugnat, anno 306 inopinanter obit. Tunc exercitus Constantinum, tantum triginta circiter annos natum, patris successorem et Imperatorem acclamat.
Quibus acceptis nuntiis, Galerius, legitimus Augustus, etsi valde iratus, tamen Constantinum, iam nimis metuendum, non audet dicere rebellem eique potius titulum Caesaris concedit ac Caesarem Severum nominat alterum Augustum.
Maximianus vero abdicationem aegre fert et suum Augusti statum redintegrare conatur, primum frustra Romae apud filium Maxentium, qui se quoque Augustum proclamavit, postea Augustae Treverorum, ubi sedet Constantinus, qui eum benigne accipit, ut patet ex rhetoris verbis anno 307 dictis:
«Maximiane, velis nolis semper Auguste, et Constantine, oriens imperator; mihi tamen certum est ea praecipue isto sermone complecti quae sunt huius propria laetitiae, qua tibi Caesari additum nomen imperatoris et istarum caelestium nuptiarum festa celebrantur.» (XII Panegyrici Latini, recensuit Aemilius Baehrens, Lipsiae in aedibus B.G. Teubneri, 1874. Pan. VI, 1)
Constantinus enim uxorem ducit Faustam, Maximiani filiam, 15 tantum annos natam. Quid acciderit Minervinae, quacum filium Crispum iam habet, nescitur: sive repudiata est sive iam mortua.
Rhetor pergit dicens:
«Tu quoque, licet optime scias, tamen audias quanti te principis ornet affinitas; hic est, qui nomen, quod accepit a deo principe generis sui, dedit vobis, qui se progeniem esse Herculis non adulationibus fabulosis, sed aequatis virtutibus comprobavit.» (Pan. VI, 8)
Constantinus ergo ab Augusto Maximiano factus est Augustus eiusque hereditatem Herculiam accepit. Tetrarchiae regulae illuduntur.
Galerius, qui Constantinum nominavit Caesarem, contra, Maxentium proclamavit hostem publicum. Ut eum Roma pellat mittit Augustum Severum, qui Urbem anno 307 expugnare non valens paulo post necatur. Quam ob rem eodem anno ipse Galerius exercitum Romam ducit, frustra tamen, cum moenia videantur inexpugnabilia.
Anno 310 alius rhetor, etiam nominis ignoti, panegyricum soli «Constantino Augusto» dicit. Iam non agitur de Maximiano, qui, dum Constantinus ultra Rhenum contra barbaros pugnat, eum ab imperio submovere conatus est. Plerisque vero militibus nolentibus, aufugere debet et a Constantino Massiliae obsessus perit sive a se ipso exanimatus sive trucidatus. De Maximiano rhetor Constantino dicit haec:
«[Maximianus], quem tu ab Urbe pulsum, ab Italia fugatum, ab Illyrico repudiatum, tuis provinciis, tuis copiis, tuo palatio recepisti. Quid, oro, sibi voluit? Quid optavit? vel quid amplius adipisceretur his quae a te fuerat consecutus?» (Pan. VII, 14-15)
Constantinus legitimitatem potentiae suae semper curat confirmandam. Infami Maximiano mortuo, eius hereditatem Herculiam repudiat, sibi autem novam hereditatem invenit de qua rhetor dicit haec:
«A primo igitur incipiam originis tuae numine, quod plerique adhuc fortasse nesciunt, ab illo enim divo Claudio manat in te avita cognatio» (Pan. VII, 2)
Agitur de Claudio II, Gothico dicto, quod 40 circiter annis ante Alamanos profligaverat; quamquam duos tantum annos regnavit, divus factus est; Constantinus autumat se ab eo originem trahere.
Contra Diocletiani opinionem, Constantinus semper praetulit successionem hereditariam, ut etiam patet ex portentosa Constantii, Constantini patris, visione, quam paulo ante mortem habuisse narratur, «iturus ad deos» ut dicit rhetor, qui pergit his verbis:
«Vere enim profecto illi superum templa patuerunt receptusque est consessu caelitum, Iove ipso dexteram porrigente. Quin immo statim sententiam rogatus cui imperium decerneret, dixit, ut decebat, Constantinum Pium: manifeste enim sententia patris electus es imperator.» (Pan. VII, 7)
Visionibus in narrationibus suis uti non timebant auctores antiqui, neque pagani neque postea christiani. Huiusmodi quoque rem narrat idem rhetor de Constantino; qui, cum post Maximianum Massiliae interfectum Augustam Treverorum rediret, iter deflectit ad praestans Andesinae sanctuarium visendum, quod dicatum erat Apollini, Gallo deo Granno assimilato. Haec sunt rhetoris verba:
«… ubi deflexisses ad templum toto orbe pulcherrimum, immo ad praesentem, ut vidisti, deum. Vidisti enim, credo, Constantine, Apollinem tuum, comitante Victoria, coronas tibi laureas offerentem.» (Pan. VII, 21)
Constantinus tunc in Gallia regnat et ad auctoritatem ibi augendam putat tutelam huius Apollinis sibi fore auxilio. Ab eo tempore Constantinus colit Apollinem, Soli invicto assimilatum; fit «comes» Solis Invicti, cuius imago in nummis fingitur usque ad annum circiter 325.
Gallia, quae multas destructiones tertio saeculo passa est propter barbarorum incursiones, nunc a bono principe regitur, ut audimus ex alio rhetore, nominis etiam ignoti, qui anno 311 «Gratiarum actionem Constantino Augusto» dicit his verbis:
«Si Flavia Aeduorum, tandem aeterno nomine nuncupata, sacratissime Imperator, commovere se funditus atque huc venire potuisset, tota profecto coram de tuis beneficiis una voce loqueretur» (Gratiarum actio VIII, 1, p. 214)
Agitur de Augustoduno (hodie Autun), cui nomen «Flavia» e Constantini nomine gentilicio datur, ut ei gratiae agantur; rhetor enim pergit dicens:
«Quinque annorum reliqua remisisti! O lustrum omnibus lustris felicius!... Nobis ergo praecipue te principem di munificum creaverunt.» (Gratiarum actio VIII, 13)
Constantinus, qui pacem Romanam in Britannia et Gallia restituit barbarosque ultra Rhenum profligavit, in animo non habet in his provinciis manere inclusus. Primum aggrediendus est Maxentius, qui Italiam Africamque regit et cui omnia tyranni vitia tribuuntur.
At sufficietne auxilium Apollinis ad vincendum Maxentium, qui Romae maiores deos colit in praestantissimis templis? Quem potentiorem deum sibi eligere potest Constantinus? Qui re vera non est christianus. Patris vero Constantii instar, qui primum tantum persecutionis edictum ad effectum duxit et quidem molliter, Constantinus neminem persequitur. Sicut pater et multi homines illius temporis inclinatur ad monolatriam, quod monstratur verbis, quibus rhetor divinitatem alloquitur:
«Quamobrem te, summe rerum sator, cuius tot nomina sunt quot gentium linguas esse voluisti (quem enim te ipse dici velis, scire non possumus), sive tute quaedam vis mensque divina es, quae toto infusa mundo omnibus miscearis elementis et sine ullo extrinsecus accedente vigoris impulsu per te ipsa movearis, sive aliqua supra omne caelum potestas es quae hoc opus tuum ex altiore naturae arce despicias: te, inquam, oramus et quaesumus ut hunc in omnia saecula principem serves» (Pan IX, 26)
Nonne pulchra precatio, quae inter animismum et monolatriam haesitat?
Galerius contra perrexit christianos persequi ferociterque cruciare, incassum tamen; quare anno 311, paulo ante mortem, statuit finem persecutionum facere et Edicto Serdicae (hodie Sofia), cui consociat Constantinum, Licinium et Maximinum, christianis cultus libertatem concedit.
Constantinus videtur putavisse deum, qui tantam vim christianis inspirat, ut Imperii regimen superare valeant, sibi fore optimo auxilio. Patet tamen eum a christianorum deo auxilium petivisse tacite.
Uter, Constantinus an Maxentius, bellum indixerit incertum est. Constantinus parvum exercitum trans Alpes in Italiam septentrionalem celerrime ducit, ubi Maxentii legatos statim compluries vincit.
Hoc bellum narratur in panegyrico, quem rhetor nominis ignoti anno 313 «Constantino Augusto» dicit, postquam ille superiore anno Maxentium Romae devicit necavitque. Auscultate eius verba:
«Vix enim quarta parte exercitus contra centum milia armatorum hostium Alpes transgressus es...» (Pan. IX, 3)
«Recuperata omni cis Padum Italia, ipsa iam ad te supplices manus Roma tendebat» (Pan. IX, 14)
«Itaque unum iam illud timebatur ne ille conterritus his viribus, graviter afflictus et in artum redactus boni consuleret (intra muros manere) et debitas rei publicae poenas obsidione differret... Sed divina mens et ipsius urbis aeterna maiestas nefario homini eripuere consilium, ut ex inveterato illo torpore ac foedissimis latebris subito prorumperet.» (Pan. IX, 16)
«At quomodo instruxit aciem tot annorum vernula purpuratus? Ita prorsus ne quis evadere, ne quis, ut fit, loco motus referre gradum et instaurare proelium posset, cum a fronte armis, a tergo Tiberi amne premeretur.» (Pan. IX, 16)
«Ad primum igitur aspectum maiestatis tuae primumque impetum totius tui victoris exercitus hostes territi fugatique et angustiis Mulvii pontis exclusi, ... omnes in fluvium abiere praecipites.» (Pan. IX, 17)
«Ipsum etiam illum cum equo et armis insignibus frustra conatum per abrupta ripae ulterioris evadere idem Tiberis correptum gurgite devoravit.» (Pan. IX, 17)
De tanta victoria rhetor interrogat:
«Quisnam te deus, quae tam praesens hortata est maiestas ut, omnibus fere tuis comitibus et ducibus non solum tacite mussantibus, sed etiam aperte timentibus, contra consilia hominum, contra haruspicum monita ipse per temet liberandae Urbis tempus venisse sentires? Habes profecto aliquod cum illa mente divina, Constantine, secretum, quae, delegata nostris dis minoribus cura, uni se tibi dignatur ostendere.» (Pan. IX, 2)
Semper agitur de deo sine nomine, quocum Constantinus habet aliquod secretum. Praeterea nihil invenitur in hac rhetoris narratione, uno tantum anno post Constantini victoriam dicta, de aliqua portentosa Christi visione neque de signo Christi in scutis exhibito neque de aliquo vexillo, labaro nomine, ut postea auctores christiani narrabunt.
Post victoriam ad pontem Mulvium Constantinus persuasum habet se verum deum invenisse; christianis favere incipit, caute tamen, nam paulo ante habebantur ut hostes reipublicae; praeterea tunc paucissimi sunt in Imperio Romano. Constantinus anno 313 Licinium, qui Galerio successit, Mediolani convenit, ubi una Serdicae Edictum tolerantiae litteris circummissis confirmant iubentque bona confiscata reddi christianis.
Constantinus tamen non deponit insigna traditae religionis; in arcu triumphali Romae anno 315 inaugurato, finguntur Sol Invictus et ipse a Victoria coronatus. In Senatus dedicatione: «Quod instinctu divinitatis rempublicam ultus est» nomen Christi non apparet.
Quintus panegyricus a Nazario, Burdigalensi rhetore, Romae anno 321 dictus est, ad Constantini quintum decimum imperii annum celebrandum; etiam laudantur eius filii Crispus et Constantinus ante quinquennium Caesares facti.
Hic rhetor, decem fere annis post proelium ad pontem Mulvium, novum portentum affert his verbis:
«In ore denique est omnium Galliarum exercitus visos, qui se divinitus missos prae se ferebant et quamvis caelestia sub oculos hominum venire non soleant ...
Flagrabant verendum nescio quid umbones corusci et caelestium armorum lux terribilis ardebat: tales enim venerant ut tui crederentur; haec ipsorum sermocinatio, hoc inter audientes serebant: «Constantinum petimus, Constantino imus auxilio…
Ducebat hos, credo, Constantius pater...» (Pan. X, 14)
Huiusmodi miracula non sunt necessaria, ut ratio reddatur de Constantini victoria; ille enim belli multo erat peritior quam Maxentius, eiusque milites multo magis exerciti; verum miraculum in eo est, quod Maxentius imprudenter copias extra muros exposuit, cum intra muros manens iam valuisset et Severum et Galerium repellere. Hoc optime dicitur in panegyrico his verbis:
«Ad victoriam facilis ascensus, quod illum semper exedendae urbis visceribus inhaerentem ex assuetis latebris vis divinitatis excussit.» (Pan. X, 27)
Constantinus, pro certo habens se verum deum invenisse, putat christianorum religionem optimum vinculum fore omnium imperii populorum. Eius ergo diffusioni magis magisque favet. Num effectus fuerit par spei, haec est alia historia (quam narro in libro ineunte hoc anno edito, c.t. De Romano imperio orientali).
Dixi.