22-29 IX 2012
Occasione huius septimi Melissæ itineris Latini, in intricatam insulæ Cypri historiam incubuimus, quam vobis hic infra proponimus.
Insula Cyprus statum hodie habet singularem; est enim in tres partes divisa:
– ‘Res publica Cypri’ sola inter nationes agnoscitur; sedem habet in Unitarum Nationum Organizatione ac pertinet et ad Unionem Europæam et ad Commonwealth. Dimidiam tamen insulæ partem eandemque meridionalem tantum regit, quamquam habetur ut rectrix totius insulæ.
– ‘Res Publica Turcica Cypri Septentrionalis’ suo Marte proclamata est die 13 m. Novembris a. 1983, postquam a. 1974 Turcorum exercitus in insulam expositus vi potitus est eius parte septentrionali; quæ res publica, ex 40 centesimis partibus insulæ constans, a sola Turcia agnoscitur.
– Angli, qui usque ad annum 1960 totam insulam regebant, dominium servant duarum parvarum partium (10 %) ad litus meridianum sitarum, Akrotiri et Dhekelia, in quibus duas militares stationes navales instruxerunt; vici mixti, Græcorum Turcorumque scilicet, ibi supersunt.
Cypri historia, quæ sæpe, etiam nostris temporibus, terribilis fuit, altas radices habet in Antiquitate. Incolæ ibi iam sunt sexto millennio; complures areæ neolithicæ inventæ sunt. Cypri Ætas ænea tantum incohatur circiter 2.300 annis a.Ch.n., cum in nonnullis aliis regionibus 3.500 annis a.Ch.n. initium iam habeat. Insulæ cypri fodinæ (inde eius nomen) ei multum prosunt; nam tunc commercium cum civitatibus litoris Maris Interni multum crescit. Præcipuus locus cypri productionis est Tamassos, ut narrat Strabo, in media insula a Nicosia ad meridiem versus, prope oppidum Pera. Ibi fabricantur varia instrumenta et arma optimæ famæ. Illius ætatis nihil superest nisi sepulcra.
Inter 1650 et 1550 annos a.Ch.n. Hyksos, qui etiam vocantur Populi Maris et magnas vastationes faciunt in Ægypto aliisque regionibus circa mare Internum, Cyprum quoque populantur.
Postea insula multos immigrantes accipit, Syrios, Palæstinenses et Græcos Achæos; inde oritur singularis mixtura culturalis, Orientalis, Græca et Ægæa; multorum templorum vestigia inventa sunt, ubi colebantur diversæ deæ et dei. Aphrodita tamen præcipue colebatur, cuius duodecim sanctuaria reperta sunt; eorum primum, sæculo XII exstructum, erat Paphi. Cynrias, magnus Paphi sacerdos, in Iliade dicitur cataphractam Agamemnoni dedisse.
Circa annum 1050, cum præcipuæ urbes, Engomi et Kition, terræ motu deleantur, incohatur tempus barbariei et paupertatis.
Dein adveniunt coloni Tyrii, nautæ et mercatores, qui Kition restaurant; urbs, caput Phœniciæ civitatis facta, est in dicione regis Sidonis; ibi in ruinis præcedentium exstruuntur templa, deis Astarte et Melqart dicata. Phœnices se in alias urbes quoque conferunt, ut Lapithon et Amathuntem. In mythistoria legimus Elissam (sive Didonem), Tyriæ principissam, stationem fecisse in insula Cypro, dum Carthaginem petit; Cyprus tunc fit necessaria Phœnicum statio in navigationibus ad occidentem versus. Usque sæculum octavum pax et prosperitas non turbatur, quamquam insula dividitur in decem circiter civitates sui iuris; earum reges potestatem hereditariam et verisimiliter sacram habent. Amathunte et Kitio stirpes regales sunt Phœniciæ, ceteræ autem Græcæ. Inter eas Salamis maxime floret, ut patet ex eius regum sepulcris, quæ inter alia currus funerarios eorumque equos ipso loco mactatos continent.
Medio sæculo VIII primum accidit ut Cyprus non iam sit sui iuris; Assyrii enim eam in suam dicionem redigunt. Septem civitatum reges deponuntur a rege Sargone II (721-705), ut legitur in stela Kitii posita.
Cyprus tum breviter est in dicione Ægypti, regnante pharaone Ahmose II (569-525). Ægypto paulo post a Cambyso (529-522) capta, Cypri reges in Persarum dicionem rediguntur.
Sæculo V, inter bella Medica, quæ dicuntur, cum Persæ et Græci inter se decertant, Cypri reges stirpis Græcæ Græcis favent, Amathus autem, cuius reges stirpis sunt Phœniciæ, Persis favet.
Evagoras I, rex Salaminis (410-374), primus valet unum regimen politicum dare toti insulæ eamque a Persarum dicione liberare. Isocrates, clarus rhetor Atheniensis, in Evagoræ laudatione scribit eum exemplarem regem fuisse necnon Athenarum fidelem amicum. Re vera, bello Peloponnesio anno 404 tandem finito, postquam Lysander, Sparticus nauarchus, Atheniensium classem ad Ægos Potamous in Hellesponto vicit, Athenienses victi Persas conantur sibi conciliare contra Spartiatas; hi enim turpe fœdus ab Antalcida cum Persis pactum non respiciunt eosque aggrediuntur. Sic fit ut Evagoras, antea Persis semper infestus, tunc, petentibus Atheniensibus, adducatur ut cum Persis contra Spartiatas commilitet. Prosper est exitus: nam anno 394, prope Cnidum, Spartiatarum classis vincitur coniunctis classibus Atheniensium Persarumque. Evagoras, qui in hoc bello magnas opes præbuit, laudatur quod Athenarum primatum in orbe Hellenico restituit ac gratulatur, quod effecit ut Persarum rex Cyprum relinqueret; ab eo tempore Cyprus vere facta est provincia orbis Hellenici, quamquam nonnullas servat orientales singularitates.
Postquam imperium Persarum Achemenidarum ab Alexandro Magno expugnatum est, Cyprus, quæ eum in bello adiuvit, pars fit eius novi imperii. Alexandro mortuo, successores de imperio contendentes id infeliciter inter se dividunt, non sine intestinis bellis; Ptolemæo favent urbes Salamis, Paphos, Soloi et Amathus, dum Kition, Lapithos, Kyrenia et Marion favent Antigono. Ab anno 318 tota insula est in dicione Ptolemæorum; provincia Ægypti (294-58) regitur a stratego Salamine sedente, qui etiam præest toti classi Ægyptiæ. Eo tempore omnes Cypriæ civitates consociationem culturalem athleticamque constituunt, quæ vocatur Koinon Kyprion (Commune Cyprium). Magnum commercium fit cum Alexandria, umbilico cultus hellenistici; inde Cyprum introducuntur cultus deorum Serapis, Isidis, Osiris et Ammonis. Litteræ Cypriæ tunc sunt Græcæ; inter optimos scriptores, Stasinos conscribit epos, c.t. Kypria.
Philosophus Zeno (c. 334 - c. 262), Kitii in locupleti familia Phœniciæ stirpis natus, auctor est doctrinæ stoicæ. Athenas venit anno 312, ibi discipulus fuit primum cynici philosophi Cratis Thebani, deinde nonnullorum aliorum, antequam condidit in Porticu Picturarum scholam Porticus, quæ vocatur.
Anno 58, Pompeio victore in Oriente, Cyprus fit possessio Romana; ab Ægypto separatur; eius administratio coniungitur cum ea Ciliciæ. Primi proconsules præcipue curant ut ipsi locupletentur Cypriorum detrimento. Cum Cicero anno 51 Ciliciæ fit proconsul, malam præcessorum gestionem denuntiat, vectigalia in insula minuit, sedem Romanæ administrationis Paphi collocat; videtur tamen ipse Cyprum numquam adiisse.
Postea Cæsar, deinde Antonius, insulam reddunt Ægypto, ubi tunc regnat Cleopatra. Post Cleopatræ Antoniique cladem navalem iuxta Actium anno 31 acceptam, Octavii victoris cura Cyprus iterum fit provincia Romana.
Anno 45 Barnabas, Iudæus Cypri natus, christianus factus, euangelistæ Marci consobrinus, una cum Paulo apostolo euangelium Salamine prædicat; cum a Iudæis male accipiantur, se ad Græcos et Romanos convertunt, apud quos baptizant primos christianos. Anno 55 Barnabas, una cum Marco in insulam reversus, de crescente christianorum numero gaudet; ipse proconsul Sergius Paulus, Paphi sedens, christianus factus est. Barnabas autem a Iudæis necatur. Christianismus non videtur magnos progressus fecisse ante Constantini regnum.
Sæculo II p.Ch.n. evenit aliquid maximi momenti, quamquam parum noti nec adhuc satis investigati. Anno 113 Traianus incohat bellum Parthicum et anno 116 pervenit ad litus Sinus Persici. Victoria tamen mox fit amara; ubique enim in expugnatis regionibus oriuntur rebelliones, quibus Romani et Græci barbarice trucidantur. Hæ rebelliones magnam partem a Iudæis excitantur; eorum enim coloniæ frequentes sunt in Imperio, ubi primo sæculo p.Ch.n. Iudæorum numerus æstimatur esse 4,5 miliones (8,4% incolarum totius Imperii).
Cur in regionibus orientalibus occasione belli Parthici ortæ essent Iudæorum rebelliones, historici nondum plane explicaverunt; videtur tamen odium Iudæorum erga Imperium crevisse postquam ultimus Iudææ rex Herodius Agrippa II a Romanis anno 44 p.Ch.n. depositus est; inde sæpe ortæ sunt rixæ inter Iudæos et Romanos Græcosve, incitante secta Zelotarum.
Traianus Lusio Quieto mandat ut rebelles opprimat, id quod horrenda crudelitate facit; expugnat urbes ubi vivunt frequentes Iudæorum coloniæ, ut Nisibin; Edessa funditus deletur eiusque rex Abgar VII, Iudæo-Nazoræus rebellionis auctor, capite damnatur. Nazoræi Iudæi sunt, qui præcepta legis Iudææ observare pergunt, sed Iesum ut Messiam agnoscunt.
Ab eo tempore omnibus in regionibus ubi sunt frequentes Iudæorum coloniæ fiunt rebelliones, quas excitant viri ut Messiæ agniti. In Ægypto rebellio, anno 116 orta, fit verum bellum, quo omnes Iudæi exterminantur; sic etiam est finis uberium litterarum Iudæo-Græcarum, inter quas numeratur Græca translatio Veteris Testamenti a «Septuaginta» dicta.
Anno 117, cum totus Oriens accendatur, Traianus Lusium Quietum Iudææ præficit cum potestate legati consularis; is rebelles Iudæos profligat; fugientes persequi non desinit; omnes trucidantur. Ad triumphum signandum, Traiani statuam in ruinis templi Hierosolymitani erigit.
Cypri Iudæi, Artemione duce, Salaminem vastant ac magnum Romanorum Græcorumque numerum trucidant. At eorum quoque rebellio tam crudeliter opprimitur, ut vix ullus supersit Iudæus in insula; tam ferox est prohibitio Iudæis facta, ut si quis eorum naufragii causa in insulam exponatur, statim lege interficiatur. Propter has rebelliones ingens hominum multitudo (putatur fuisse unus fere milio) sive necata est, sive mutilata, sive in servitium redacta.
Anno 325 tres episcopi Cyprii, ei Tremithontis, Paphi et Salaminis, œcumenicum concilium Nicæense participant.
Anno 327 Helena, Constantini mater, e Palæstina rediens Cyprum adit; multi tunc incolæ propter siccitatem et famem sævientem in Syriam et Ciliciam migraverunt. Helena fragmenta Sanctæ Crucis secum ferens miraculose meliorem facit incolarum condicionem.
Annis 332 et 342 vehementes terræ motus delent Salaminem et Paphum. Salamis iterum ædificatur, novum nomen, Constantiam, accipit et insulæ fit caput. Ibi etiam sedet episcopus metropolitanus, qui sui iuris valet manere, quamquam patriarchæ et Constantinopolis et Antiochiæ compluries conantur eum in dicionem suam redigere. Anno 431 in concilio Ephesio ecclesia Cypria agnoscitur sui iuris, ut adhuc est.
Anno 395, cum, Theodosio regnante, Imperium in duas partes dividitur, Cyprus pertinet ad partem orientalem et pendet ab Antiochiæ præfectura. Œconomia et commercium iacent.
Inter Iustiniani regnum (527-565) insula fit magis prospera, cura imperatricis Theodoræ, quæ ibi nata est.
Sæculo VII Persæ ab imperatore Heraclio graviter profligantur, sed paulo post Arabes mahumetani recenter facti Imperium Byzantinum aggrediuntur atque anno 636 ad rivum Yarmuk in Palæstina magnam victoriam reportant. Iam anno 632 primam incursionem in insulam Cyprum faciunt, ubi Kition diripiunt; anno 648 idem accidit Paphi.
Anno 649 Moawiya, tunc Arabus Syriæ præfectus, maiorem incursionem per totam insulam facit, quam diripit, atque iubet omnes Constantiæ incolas trucidari, cum nolint mahumetani fieri. Iam profecti sunt invasores magna præda onerati, cum adveniunt auxilia Byzantina. Irati quod Cyprii vinculum cum Byzantinis servant, Arabes revertuntur, insulam vastant, ecclesias incendunt, incolas sive trucidant sive in servitutem redigunt; superstites in montes confugiunt; in agris et urbibus litoralibus nihil conspicitur nisi ruinæ. Ad finem faciendum, Cyprus tributum solvit et Byzantinis et mahumetanis.
Anno 691 imperator Iustinianus II iudicat se insulam defendere non posse, quare incolas iubet in Hellesponti ripam Europæam transferri, ubi novam urbem condunt Iustinianopolin vocatam. Ineunte octavo sæculo eis redire licet Cyprum, ubi Arabum incursiones subire non desinunt.
Sæculo X Arabes debilitati coguntur Cretam, Ciliciam et Syriam relinquere; Cyprus in duo sæcula iterum fit provincia imperii Byzantini. Cyprii vita tranquilliore fruuntur. Novæ urbes ædificantur, vicinæ eis, quas invasores deleverunt: Ammochostos, futura Fama Augusta (Famagosta) prope Constantiam, Larnaca prope Kition, Lemessos (Limassol) prope Amathuntem et Leucosia (Nicosie) prope Ledram. Nova prosperitas favet vitæ spiritali: monasteria conduntur. Imago Virginis, quæ dicitur Sancti Lucæ fuisse, invenitur; ad eam colendam exstruitur monasterium Sanctæ Virginis de Kikkos, totius insulæ celeberrimum una cum monasterio Sanctæ Crucis, quod ineunte quarto sæculo sancta Helena loco Stavrovouni condidit.
Exeunte sæculo XI prima cruciata expeditio efficit ut creentur civitates Latinæ in Syria et Palæstina, quæ commercium renovant inter Europam occidentalem et Orientem; hoc commercium Cypro prodest, cum sit optima statio navalis in itinere; Veneti emporium instituunt Famæ Augustæ.
Cypriorum pax iterum turbatur anno 1156, cum cruciger Rinaldus de Châtillon, una cum Ciliciæ Armeniorum duce Thoro, insulam diripit. Anno 1184 Isaac Comnenus, Tarsi præfectus, insula potitur, quam sui iuris proclamat; classem Byzantinam contra eum missam repellit, adiuvante Normanno Siciliæ rege. Cum male ab incolis accipiatur, eum non pudet se cum Saladino consociare, postquam anno 1187 iste Hierosolymis potitus est.
Anno 1190 Richardus, Cor Leonis dictus, Philippus Augustus et Fredericus Barbarossa statuunt tertiam cruciatam expeditionem in Orientem una ducere ut Hierosolyma a mahumetanis liberent. Anno post, tres naves classis Richardi mala tempestate pelluntur ad Cypri litus prope Lemesson. Isaac Comnenus navibus potitur cum Richardi sorore eiusque sponsa, Berengaria Navarræ. Richardus iratus exercitum exponit et Isaac profligat; qui, ut servetur, promittit se cruciatam expeditionem participaturum esse magnamque pecuniam daturum; interea clanculum cum Saladino tractat. Richardus, post matrimonium in insula celebratum, Isaac proditorem comprehendit ordinique Templi tradit puniendum.
Richardus statuit insulam Templariis vendere pretio 100.000 Byzantiorum aureorum. Novi domini, quippe qui nimia vectigalia imponant et Ecclesiam Græcam contemnant, incolis mox odio sunt. Itaque insula Richardo redditur.
Anno 1192 Richardus Cyprum vendit cuidam viro, Guy de Lusignan nomine, qui regnum Hierosolymitanum breviter habuit; is enim Hierosolyma uno tantum anno post perdidit, cum victus et captus esset a Saladino in proelio de Hattin vocato(1187). Richardus, nesciens quid de insula Cypri faciat, eam vendit illi Guy de Lusignan, quem barones Terrae Sanctae nolunt diutius habere regem. Is ergo vir, novus insulae dominus factus, quam plurimos Francos arcessit, quos Saladinus de suis praediis expulerat, ac feuda eis distribuit feudale regimen insuper instituens.
Eius frater successorque, Amaury de Lusignan, a papa petit ut Ecclesiam Latinam in insula instituat. Tres episcopatus creantur, Famæ Augustæ, Lemessi, Paphi, et archiepiscopatus Leucosiæ. Bona et agri novo clero Latino dandi detrahuntur de eis cleri Græci.
Anno 1197 Amaury de Lusignan Cypri regalem coronam in ecclesia cathedrali Leucosiæ accipit e manibus cancellarii imperatoris Henrici VI et legati papæ. Stirps de Lusignan insulam tria sæcula regit. Initio lingua Latina est regni lingua officialis, mox autem ei substituitur lingua Francogallica. Denique tamen ad usum linguæ Græcæ redeunt.
Famæ Augustæ anno 1222 habetur concilium Latinum, quo Ecclesia Latina iudicatur præstare Græcæ. E decem episcopatibus Græcis quattuor tantum supersunt, quibus sedem habere non licet in urbibus ubi est episcopus Latinus; Græcus archiepiscopus Famæ Augustæ, qui non assentitur, in exsilium mittitur. Complures obstantes monachi Græci hæresis insimulantur et vivi comburuntur.
Anno 1228 imperator Fredericus II Cyprum venit.
Ludovicus IX, rex Francogalliæ et futurus sanctus Ludovicus, dum septimam cruciatam expeditionem in Ægyptum ducit, Cypri nonnullos menses versatur annis 1248-1249.
Anno 1260 papa Alexander IV decreta concilii Famæ Augustæ confirmat Bulla Cypria: episcopi Græci coguntur in verba archiepiscopi Latini iurare; eis non licet sedem in urbibus collocare; pars fructus eorum bonorum traditur præsulibus Latinis; solis Latinis tribunalibus ecclesiasticis licet de litibus inter Græcos et Latinos iudicare.
Post Acen (St Jean d’Acre) anno 1291 a mahumetanis captam, Cyprus sola in Oriente manet in dicione christianorum Latinorum; inde fit ut Fama Augusta ibi tunc sit præcipuus portus emporiumque; priore dimidia parte quarti decimi sæculi insula fruitur magna prosperitate.
Rex Petrus I (1359-1369) bellum gerit contra Turcos Othomanos, quorum potentia crescere non desinit. In Asia Minore nonnullos portus capit et compluribus phylarchis tributum imperat; Alexandriam quoque capere valet, sed eam relinquere debet cum nemo in Occidente cruciatam expeditionem suscipere velit ad auxilium ferendum.
Posteriore dimidia parte sæculi XIV Cyprus perturbatur contentione commerciali Venetorum et Genuensium, qui in insula inter se decertant. Genuenses Fama Augusta potiuntur anno 1374.
Anno 1426 mahumetani Ægyptii Mameluk Cyprum oppugnant, regem Ianum capiunt eumque Cairum deportant; rex se magno pretio redimere debet; insuper annuum tributum ei imperatur.
Posteriore dimidia parte sæculi XV Veneti, rixa inter successores regis Iohannis II utentes, Genuenses Fama Augusta pellunt ac semper potentiores in insula fiunt. Anno 1489 efficiunt ut regina Catharina se regno abdicet; in dicionem suam redigunt totam insulam; tres «rectores», qui eam gubernant, tributum pergunt Ægyptiis Mameluk solvere.
Postquam Rhodus anno 1522 ab Othomano sultano Solimano Magnifico est expugnata, sola Cyprus in maris Mediterranei parte orientali nondum est in eius dicione; Veneti vero coguntur ei tributum solvere.
Anno 1538 Turci Lemesson expugnant evertuntque. Veneti resistere conantur, sed anno 1570 Turcorum exercitus in insulam exponitur; Larnacam primum expugnant, deinde Leucosiam, quæ diu, sed frustra, restitit et cuius incolæ christiani trucidantur; ecclesia cathedralis transformatur in meschitam. Ultima Venetorum possessio, Fama Augusta, obsidetur anno insequenti; omni spe deposita, defensores se dedunt certis condicionibus: ut sibi liceat insulam Cretam petere et christianis incolis servetur libertas religiosa. Perfidiose autem Turcorum dux iubet defensores trucidari eorumque duci cutem detrahi. Sic incohantur amplius tria sæcula odiosæ occupationis Othomanicæ.
Incolarum vita omnino mutatur. Sultanus Othomanus Cyprum præfectum mittit, qui vocatur pacha. Regimen feudale aboletur; aristocratia Latina tollitur. Præcedentibus legibus substituitur lex mahumetana, charia vocata. Sicut mos est in civitatibus mahumetanis, testimonium christianorum non valet in lite inter mahumetanos et christianos. Pecus (raïa) christanorum (dhimmis) præter generalia vectigalia supplementum solvere debet pro fundo et capite; eis neque arma gerere neque equitare licet. Othomani tamen tolerant Ecclesiam Græcam, cuius archiepiscopus sedem habet Leucosiæ.
Feliciter anno 1571 imperium Othomanicum consenescere incipit, cum Naupacti magnam cladem navalem a Latinis accipit.
Decursu temporum complures rebelliones Cypri oriuntur, quæ semper ferociter comprimuntur. Insuper incolæ vectigalibus magis magisque opprimuntur; multi emigrant.
Anno 1810 novus archiepiscopus, Kyprianos nomine, favet motui panhellenico, cuius consilium est Græcos a Turcorum dominatione ubique liberare. Cum anno 1820 incohatur Græcorum bellum liberationis, Cypri præfectus suspicatur Græcos incolas se rebellibus iungere velle; quare omnes nobiliores comprehendit. Anno 1821 idem vir omnes Ecclesiæ prælatos in suum palatium convocat, eos comprehendit iubetque publice trucidari in Leucosiæ magna platea. Insuper bona Ecclesiæ confiscat et quadringentos nobiliores incolas quoque trucidari iubet, ne quis eorum fiat dux rebellionis.
Medio sæculo XIX civitates Occidentales tantam sibi acquisiverunt potestatis opinionem, ut Othomani suum regimen cogantur paulatim aptare novis temporibus. Populi non mahumetani in imperio paulatim melius tractantur; Cypriis christianis ius conceditur suas res gerendi; archiepiscopus agnoscitur ut ethnarchus; in tribunalibus sedent iudices et Turci et Græci ac Græcorum testimonia fiunt valida.
Annis 1877-1878 Russi bellum in senescens imperium Othomanum iterum inferunt. In eo sunt ut Constantinopolin liberent, cum Angli obstant, timentes ne Russi freta Propontidis in dicione sua redigant. Paucis diebus ante Conventum Berolinensem (1878), pactum cum sultano Constantinopolitano clanculum faciunt, quo ei spondent integritatem imperii Asiatici pro regiminis reformatione ad christianorum statum præcipue spectante; insuper Cyprus Anglis conceditur administranda.
Sine mora exercitus Britannicus in insulam exponitur eamque nomine reginæ Victoriæ occupat. Iustitia reformatur: supremum tribunal sedet Leucosiæ, sex alia in maioribus urbibus; præses tribunalis est Anglus, quem adiuvant duo iudices, alter Turcus, alter Græcus.
Anno 1881 Angli censum agunt: incolæ numerantur 186.000, e quibus 137.631 Græci, 45.458 Turci. In urbibus et vicis eliguntur consilia municipalia, quorum singula burgimagistrum nominant; numerus Græcorum Turcorumque consiliariorum in regimine statuitur pro ratione frequentiæ incolarum. Tres linguæ in scholis docentur: Græca, Turcica et Anglica, quæ sola subsidium accipit a regimine. Vectigalia manent gravia.
Anno 1889 legatio Cypria, quam ducit archiepiscopus Sophronios, Londinium petit interrogatura de insulæ libertate eiusque coniunctione cum Græcia, paulo ante sui iuris facta. Angli respondent se ibi tantum esse procuratores sultani nec ergo legatorum desideriis satisfacere posse.
Anno 1907 Winston Churchill, tunc adiutor Ministri Coloniarum, iter Cyprum facit. Cypriis Græcis, qui insulæ coniunctionem cum Græcia postulant, dicit propositum cum genuina patria coalescendi dignum esse quod obstinate suscipiatur. Præter hæc verba sine effectu, visitatio Vinstonii Churchill emolumentum œconomicum affert: tollitur enim dimidia pars tributi 92.000 librarum, quod insula pro sultano quotannis solvit sed quod Angli sibi servant deducendum de magnis eiusdem debitis.
Anno 1912 erumpit primum bellum Balcanicum, quo socii Græci, Serbi, Bulgari et Nigromuntani, adiuvantibus voluntariis Cypriis, Turcos usque Constantinopolin pellunt.
Res inexspectata, die 5 mensis Novembris a. 1914 Othomani, quos nuper multum coluerunt Germani, se in primo Bello Mundano iungunt sociis Germanis et Austro-Hungaris ac bellum indicunt Magnæ Britanniæ. Statim Angli pactum Anglo-Turcicum anni 1878 abrogant et Cyprum declarant partem Imperii Britannici. Omnes insulani cives fiunt Britanni.
Othomanos cum Sociis Centralibus, qui dicuntur, bellum gerere in Mari Mediterraneo Anglis visum est periculosum; quare anno 1915 Græcis suadent ut bellum secum gerant, Cyprum offerentes. Rex autem Constantinus, germanophilus cum sit, negat; insuper Russi omnino nolunt Græcos potiri Constantinopoli.
Perfecto primo Bello Mundano, sultanus fœdere «de Sèvres» anno 1920 pacto annuit Cyprum fieri partem Imperii Britannici.
Novum autem fœdus anno 1923 necessarium est, cum Mustapha Kemal Imperium Othomanicum sustulerit et Turciam modernam eandemque laicamque creaverit. Quod pangitur Lausonii (Lausanne); novus Cypri status confirmatur.
Tunc incohatur Cypriorum rebellio, cum Angli nolint insulam fieri sui iuris. Angli tamen non eodem modo ac Othomani rebellionem reprimunt: in exsilium mittunt nonnullos rebellionis duces.
Anno 1925 Cyprus proclamatur colonia Coronæ Britannicæ. Cyprii tamen coniunctionem (Enosis) cum Græcia postulare pergunt. Anno 1927 tollitur tributum Cypriis solvendum.
Leucosiæ anno 1931, inter populi protestationem, palatium præfecti Britannici incenditur; statim post tota insula rebellat. Angli libertatem palam loquendi et coeundi statim tollunt; Græcis imponunt vectigal, quo solvatur pretium palatii deleti. Nonnulli episcopi, legati et optimates ex insula expelluntur. Mille rebellionis actores in carcerem includuntur; in scholis iam non licet historiam Græcam docere; præfectus Britannus de omnibus rebus solus decernit ut dictator.
Anno 1933 archiepiscopus Kyrillos moritur; Angli vetant ne successor eligatur.
Mense Maio anni 1941 Germani, qui tota Græcia iam potiti sunt, Cretam capiunt. Angli timent ne idem accidat Cypri, at paulo post, cum Germani Unionem Sovieticam aggrediantur, huiusmodi casus minus videtur timendus. Tunc patriæ amorem excitantes 30 milibus Cypriorum Græcorum suadere valent, ut secum bellum gerant contra Germanos.
Anno 1943 Winston Churchill Cyprum iterum adit atque ibi inania promissa de insula, qualis post bellum futura sit, profert.
Perfecto altero Bello Mundano, nascens Organizatio Nationum Unitarum populis colonizatis emancipationem politicam promittit; quo comperto, Cyprii legationem Londinium mittunt; frustra.
Anno 1950 plebiscitum instituitur, quo fere omnes Græci incolæ coniunctioni cum Græcia suffragantur. Plebisciti exitu nitentes, Cyprii statuunt litem exponere Organizationi Nationum Unitarum; anno 1951 novus archiepiscopus Makarios III a regimine Græciæ petit, ut Cypri quæstionem apud Organizationem Nationum Unitarum ponat; at Græcia Anglis displicere non vult, qui auxilio fuerunt ad factionem communisticam armis domandam.
Anno 1954 Hopkinson, vicarius administri Britanni coloniarum, declarat nonnulla territoria ad Commonwealth pertinentia numquam fore omni ex parte sui iuris. Eo tamen ipso anno quæstio Cypri inscribitur in ordine rerum agendarum Organizationis Nationum Unitarum, sed litis examinatio differtur. Cum Cypriorum ira ad fastigium pervenit, constituitur secretus exercitus, EOKA vocatus, qui Anglos lacessit ictibus terroristicis.
Anno 1955 Londinium conveniunt Ministri Rerum Extranearum Magnæ Britanniæ, Græciæ et Turciæ; ibi Turci obstant ne Cyprus cum Græcia umquam coniungatur. Quo vetito Angli utuntur ut insulam in dicione sua servent; Cypriis artatam libertatem tantum promittunt. Rebellio non placatur, ita ut dux militaris designetur ut insulæ præfectus, qui armatos rebelles opprimat. In quem scopum hic dux militaris cohortem auxiliariam creat e Turcis tantum constantem; hoc modo dissensioni favet inter Cyprios Græcos et Turcos. Cum carceres sint refertissimi, campi carcerales instruuntur. Eodem tempore omnia incepta ad incrementum œconomicum spectantia cohibentur.
Anno 1956 Angli, ab EOKA indesinenter lacessiti, Cypriis veram autonomiam localem proponunt, dummodo ipsi totam potestatem sibi servent ad defensionem et contagionem internationalem spectantem. Cyprii rem hac condicione accipiunt, ut omnes rebelles in carceribus inclusi liberentur. Angli negant et archiepiscopum Makarios duosque rebellionis duces comprehendunt, qui exsules in insulas de Seychelles vocatas mittuntur. Palatium archiepiscopatus clauditur. Sacerdotes, qui habentur ut rebellionis instigatores, de parœchia sua expelluntur. Tunc regimen Atheniense iratum Londinio revocat legatum suum. Paulo post duo rebellionis duces in carcere Nicosiæ suspenduntur.
Iterum Angli Cypriis constitutionem proponunt, in qua tamen præfectus manet Britannus ius vetandi habens in omnibus rebus ad defensionem et contagionem internationalem spectantibus; minantur, nisi hoc propositum a Græcis accipiatur, se insulam in duas partes divisuros esse, Græcam et Turcicam. Propositum tamen reiicitur. Ab eo tempore Turci postulant insulæ divisionem.
Anno 1957 Cœtus Generalis Organizationis Nationum Unitarum decernit quæstionem Cypriam esse conciliatione solvendam. Liberatus Makarios Athenis triumphaliter accipitur; insula tamen adhuc lege caret.
Anno 1958 primum accidunt rixæ inter incolas; pagani Græci a Turcis trucidantur, ecclesiæ diripiuntur et incenduntur. Per speciem impediendæ ultionis, Angli duo milia Græcorum comprehendunt in camposque carcerales includunt. «Divide et impera» est sententia Anglorum, qui ethnicæ separationi favent. Exeunte eodem anno Americani, timentes ne graviores fiant dissensiones Græco-Turcicæ, regiminibus Athenarum et Ankyræ suadent, ut de re sine Anglis tractent; duæ tamen hypotheses removentur, coniunctio cum Græcia et insulæ scissio.
Anno 1959 Primarii Ministri et Rerum Extranearum Ministri Græciæ et Turciæ Turicum (Zurich) conveniunt; ibi de futuro insulæ regimine consentiunt atque Anglos sinunt duas stationes navales servare. Angli coacti Londinium invitant Ministros Rerum Extranearum, archiepiscopum Makarios et legatum Turcorum Cypriorum; omnes pactioni subscribunt.
Eodem anno Makarios in insulam Cyprum redit ac Nicosiæ triumphaliter recipitur.
Anno 1960, perfecta nova constitutione, ethnarchus Makarios eligitur rei publicæ Cypriæ Præses et M.Küçük Vicepræses. Insula tandem est sui iuris, sed hoc nondum est initium tranquillitatis.
Cum anno 1963 ortum sit bellum civile inter Cyprios Græcos et Turcos, Organizatio Nationum Unitarum suos mittit milites, «Galeas cæruleas» vocatos, ad tuendos incolas. Quo non impeditur quin fiat insulæ partitio eo tempore, quo Græcia regitur nationalistica «dictatura colonellorum», quæ dicitur.
Die 15 m. Iulii a. 1974 Cyprii custodes nationales Præsidem Makarios deponunt, adiuvante Athenarum regimine colonellorum, ac regimen instituunt, quod coniunctione faveat. Duobus vero septimanis post Turci exercitum in insulam exponunt (cui oppugnationi nomen dant Attila), et intra duos dies potiuntur parte septentionali. Hæc repulsa Athenis finem inducit dictaturæ colonellorum. Mense Novembri a. 1974 restituitur democratia.
Quamquam Makarios eiusque regimen democraticum restitutum est, Turci exercitum ex insula reducere nolunt atque eius partitionem imponunt; 200 milia Græcorum Cypriorum expelluntur ultra «Lineam viridem», ut appellatur, non tamen a Turcis, qui eam vocant «Lineam Attila». Turci Cyprii etiam coguntur migrare ultra Lineam viridem, hortante eorum duce Denktash.
Die 13 m. Novembris a. 1983 Turcia instaurat Rem Publicam Turcicam Cypri Septentrionalis, quæ a ceteris nationibus non agnoscitur et quinque diebus post condemnatur ab Organizatione Nationum Unitarum; Galeæ Cæruleæ iterum mittuntur ad imponendam pacem inter Græcos et Turcos. Turci nihilominus partem septentrionalem pergunt occupare atque illuc colonos ex Asia Minore mittunt, ut augeatur Turcorum frequentia in insula. Hæc tamen insulæ pars magis magisque paupera fit, cum a commercio internationali exclusa sit.
Anno 2003, flagitante Græcia, agitur de Cypro in Unionem Europæam recipienda; hac occasione primum aperiuntur nonnulla ostia inter duas insulæ partes. Adhuc tamen consilium creandæ civitatis confœderatæ ad effectum duci non potuit, quamquam eam optant Turci Cyprii, quibus valde displicet immigratio Turcorum ex Asia Minore.
Die 1 m. Maii a. 2004 Cyprus fit particeps Unionis Europææ, quamquam Turcorum exercitus insulam relinquere negat.
Anno 2008, contra Turcici exercitus voluntatem, Nicosiæ, in urbe ab anno 1974 in duas partes divisa, ostium per Lineam viridem aperitur. Euronummus fit Cypri moneta.
Ærumnæ insulæ Cypri nondum sunt finitæ, cum nunc propter discrimen œconomicum ab Unione Europæa petere cogatur auxilium pecuniarium...