DE ITINERE TVNETANO (18-25 IX 2010)

– narrat Francisca Deraedt –


Si quis Melissæ itinera iam participavit, scit nonnulla vocabula in Gai lexico non exstare: «pausa, quies, otium»… Itaque Tunesia vix attacta, accepta in deversorio potione salutatoria, depositis in cubiculo sarcinis, etsi omnes participes, novem numero, satis erant defessi, etsi Inga iam hora tertia matutina sedebat in tramine ferriviario, etsi Victorius, ex ima Italia advectus, nulla fructus erat nocte, tamen statim aliquid superadditum est itineris programmati ac rædam inscendimus vicum Sidi Bou Saïd invisuri, in quo olim multi scriptores et artifices libenter versari solebant: Chateaubriand, Lamartine, Flaubert, Gide, Colette, Simone de Beauvoir, alii permulti. Et verum est locum esse amœnum, quamquam nunc a periegetis magis invasum quam ab altioribus ingeniis. Ibi visu digna est pulchra domus privata, adhuc partim habitata, partim in museum conversa, ubi ostenduntur Tunetorum pristini mores vivendi.

Domus ‘Dar Annabi’, museum 

traditæ vitæ Tunetanæ.

Dominico die.

Carthago! Dido, eius infelix amor, Baal, cui dicebantur immolari pueri, Hannibal Romanorum terror, Salammbô Gustavi Flaubert herois, opus necessario legendum, aiebat magister noster litterarum, antequam ex hac vita discedamus! Carthago, quot excitavisti somnia! 

Dicebatur esse delenda, quod, ut patet, diligenter curatum est. In colle Byrsa, prima arce Punica, nihil superest de antiquis ædificiis. Loco templi Concordiæ, a Francogallis sæculo undevicesimo exstructa est ecclesia cathedralis dicata sancto Ludovico, qui ibi morbo periit inter octavam expeditionem cruciatam. Hæc autem ecclesia non iam est consecrata.

Hodie Carthaginis area amplissima, elegantibus domibus divitum Tunetanorum intermixta, non lustratur tota pedibus, sed per partes, ad quas ræda nos ducit. Inter parietinas ita creverunt palmæ, fici, cydoniæ et bougainvilleæ, ut quamvis caleatur amœna fiat ambulatio.

Carthaginis portus bellicus, cuius forma erat circuli; 

in recessu: ecclesia sancti Ludovici.

Ad litus maris, ubi olim Dido, sicuti hodie ego, longe prospexit, credere nolens Æneam in perpetuum esse profectum, magnifice sitæ sunt thermæ Antonini. Dulcis ventulus flat e mari. Armati milites, qui non thermas custodiunt, sed proximam domum præsidis Ben Ali, satis clamose impediunt ne totum circumeamus locum. Pergimus ergo ad theatrum (secundo sæculo exstructum), valde restauratum, in quo singulis æstatibus fit festum et musicum et theatrale.

Videmus etiam ecclesiam sancti Cypriani necnon ingentes cisternas, quibus colligebatur aqua ab aquæductu allata. Quem aquæductum mystagogus dicit adhuc partim esse in usu nonnullosque alere vicos.

In medio amphitheatro, valde deleto, parvum oratorium anno 1903 instructum est in memoriam christianorum martyrum ibi supplicio datorum, inter quos numerantur sanctæ Felicitas et Perpetua; Francogalli enim eo tempore christianam religionem in Tunesia magnificare volebant.

In colle Byrsa etiam conspici potest vicus parvarum domorum, «vicus Hannibalis» vocatus, secundo sæculo exstructus. Mare nitet in propinquo, sol nubibus percolatus, ut fit hoc anni tempore, æstum facit tolerabilem. Rarissimi cum sint periegetæ, hæc lustratio temporis acti aliquid habet magici.

Inviso parvo museo ibidem instructo, Tunetum relinquimus Thuggam (Dougga) versus. In itinere cauponulam invenimus ubi frustulum edere licet, rude quidem, sed «fames optimum condimentum», ut aiunt.

In viis pauci ambulant asini, qui ante viginti annos erant vehicula communia; at quo magis, posteris diebus, descendemus ad meridiem, eo plures videbimus, herum mercesque inter autocineta tranquille vehentes. Nec raro præbetur mirum spectaculum viri rædam asinariam gubernantis simulque ad aurem tenentis… telephonum gestabile.

Inter omnes urbes Africæ Romanæ, Thugga fortasse est maxime magnifica, imprimis quod optime est servata, sed etiam propter ipsum locum: nam e summitate, ubi sita est, prospectus est mirificus. Hic usque ad annum 1959 intra parietinas erat vicus modernus, qui postea expulsus est. Manent tamen paucæ domus Berbericæ, adhuc occupatæ. Thugga nunc pertinet ad patrimonium orbis terrarum (Unesco).

Pæne soli (quanta felicitas!) lustramus aream archælogicam, templum Triadi Capitolinæ dicatum, arcum triumphalem, alia templa, thermas ubique, cisternas, mausoleum Libyco-punicum, tot et tanta. Ah! Ecce tamen grex peregrinantium: omnes stant (aut etiam sedent), hilares, in publicis latrinis, quas scimus semper plures homines attrahere quam ullum aliud monumentum.

Thugga: theatrum et Capitolium.

In reditu brevem stationem facimus ad inspiciendas reliquias oppidi Aïn Touga, ubi fuit antiqua Thignica. Solum ibi manet castellum Byzantinum sexti sæculi.


Lunæ die.

Deversorium multo mane relinquimus; talis erit itineris condicio cottidiana; at hic non sumus ad quiescendum, ut patet. Hodie iterum aliquid additur programmati: Uthina (Oudhna). Uthina, triginta circiter chiliometris ab urbe capite sita, post Carthaginem est maxima Tunesiæ area archæologica. Est tamen eo parum investigata, quod inter secundum bellum mundanum ibi fuit aerodromus, quod bombarum displosiones factæ sunt in thermis et quod adhuc inter ruinas inest campus militaris; ceterum hoc loco plures ambulant agricolæ quam archæologi. Supersunt tamen pulchra vestigia, aquæductus inter alia.

Uthina: aquæductus et Capitolium.

Hic aquæductus Carthaginem antiquitus ducebat aquam; Arabum tempore Tunetum derivatus est, quæ derivatio in usu fuit usque sæculum duodevicesimum.

Uthinæ, cum de effossionibus nondum quicquam sit publicatum, sive potius nondum quicquam dicatur esse publicatum, nam librum tribus diebus post videbimus in aliquo museo, non licet photographemata facere. At cum nullus etiam adsit vigil, hoc interdictum facimus flocci. In Capitolio ambulant nonnullæ gallinæ, nam iuxta est villa rustica. Restructa est una ingensque columna, cuius spectaculo lustratores excogitare possint quanta fuerit templi nobilitas. In medio templo domum posuerat Francogallus quidam, qui ante paucos demum annos est expulsus. Ambulamus inter reliquias thermarum, domorum et amphitheatri, ubi operarii eruderant segnissime.

Mystagogus noster historiæ artis peritus est. Est vir ingenio præditus, patriæ amans, pius non sine ratione. Cum via sit longa, neque ipse taciturnus, multa narrat de hodierna Tunesia eiusque moribus, quæ studium nobis movent.

Quarta pars populi scholam frequentat; hoc significat populum Tunetanum esse valde iuvenem. Institutio est obligatoria: minimus maximeque remotus vicus suam habet scholam. Pueri, postquam Arabice discere inceperunt, post tres annos transeunt ad linguam Francogallicam, postea ad alias etiam linguas. Francogallica tamen manet lingua institutionis præcipua. Et re vera mox in longinquis vicis occurremus puerulis, qui nova scientia elati nobis Francogallice exoptabunt sive bonum diem sive bonam vesperam, nullo horologii respectu.

Aliquæ mulieres ambulant iuxta viam. Ad eas spectans: «Apud nos, ait mystagogus, homines nuptias faciunt æstate, divortium hieme.» Tunesia enim inter mahumetanas civitates est eximie moderna. Anno 1956, natione modo facta sui iuris, futurus præses Habib Bourguiba (1903-2000), tum primarius minister, edixit «Codicem status personalis», quo instaurata est æqualitas inter viros et feminas. Hac lege promulgata, feminæ Tunetanæ vera iura acceperunt: polygamia est abolita, divortium permissum, abortus lege administratus. Matrimonium non iam fieri potest sine utriusque consensu. Nolimus tamen putare puellarum libertatem eandem esse sicut apud nos: plerumque familia, non puella, sponsum quærit qui pertineat ad bonam stirpem; puellæ autem licet quidem recusare, sed validis allatis rationibus: ne satis habeat dicere eum esse minore statura aut fœdo naso præditum!

Ceterum ab anno 1960, propter difficiliores condiciones œconomicas, inita est politica infantium numerum minuendi: gratuita facta est non solum contraceptio, sed etiam sterilizatio.

Sic colloquentes pergimus ad meridiem, moxque perventuri sumus ad locum cui nomen quarto sæculo datum est hoc: Respublica Felix Thuburbo Maius.

Iuxta viam hic illic conspiciuntur reliquiæ ingentis aquæductus, quo Carthago olim alebatur. Apud fornices antiquos feminas miramur vestes lavantes urnasve domum reportantes, cum nonnullis locis aqua inde adhuc fluat. Aliquis interrogat num aqua in domibus careant. «Habent, certe, respondet mystagogus, in omnibus domibus. Sed minoris constat gratuitam accipere!»

Thuburbo Maius, urbs a Berberis olim culta, veteranorum colonia ab Augusto condita, tempore imperatoris Commodi vocabatur Colonia Iulia Aurelia Commoda. Postquam diu magna fructa est prosperitate, cuius vestigia supersunt visu digna, exeunte tertio sæculo subito ita decrevit ut tantum mille superessent incolæ; at postea, tempore Constantii, iterum ædificata est et mutato nomine pulchre vocata est Res Publica Felix Thuburbo Maius.


Thuburbo Maius: peristylum

domus Neptuni.

Inde petimus oppidum Zaghouan, loco antiquæ Ziquæ ædificatum. In urbe solus superest arcus triumphalis, et paulo longius, in iucundo viridario, nympheum tempore Hadriani exstructum. Nostris etiam temporibus regio clara est aquarum puritate: non solum Tunetani, sed etiam Arabes eius balneis alliciuntur.


Martis die.

Hodiernam excursionem, quæ nos ad mediam Tunesiam ducet, ineo exspectatione plena: nonne enim nomen Kairouan excitat somnia? Memoriæ adhærent verba notissimæ cuiusdam cantilenæ:


J'aimerais tant voir Syracuse,

L'île de Pâques et Kairouan

Et les grands oiseaux qui s'amusent

À glisser l'aile sous le vent…

Zaghouan: Hadriani nympheum.

Mythicam tamen urbem non statim videre licebit, nam iuxta transimus alia loca imprimis visuri. 

Quo magis ad meridiem tendimus, eo magis mutatur feminarum habitus. In hac regione mulieres vestes gerunt diversimode coloratas, sed longas, ac pæne omnes sunt velatæ. Miror differentiam inter ipsas et iuvenem quam nudius tertius Tuneti vidi ad autocineti gubernaculum, humeris nudis, vestitam ingenti perspicillo solari, gunna autem minima.

Ecce ante nos e nubibus surgit mons Atlas. Transimus hodiernam urbem Sbeitla, quæ 260 chiliometris abest ab urbe capite ad meridiem et occidentem versus, et pervenimus ad antiquam Sufetulam. Hæc urbs, militaris cum esset, militari modo a Romanis est munita. Eius tamen historia parum nota est. Neque tota est effossa: area enim archæologica viginti fere hectareas est ampla, cum antiqua urbs quinquaginta numeraverit.

Sufetula: Trias Capitolina.

Ad orientem nunc tendimus, ubi alia miracula nos exspectant, imprimis Kairouan, quarta religionis islamicæ urbs sacra, cuius nomen significat «castra». Fuerunt enim hic septimo sæculo castra ab Arabibus condita, cum occupationem susciperent primum Africæ septentrionalis, deinde Hispaniæ et Siciliæ. Kairouan statim duplicem habuit provinciam, cum pertineret ad bellum non solum militare, sed etiam sanctum.

In urbe vivunt centum milia incolarum, in tota regione quadringenta milia: itaque tres incolarum partes ruri versantur. Sive ea de causa, sive urbis sanctæ afflatu, homines in hac Numidiæ parte magis pii sunt quam alibi et multum colunt prophetæ amicum cui nomen fuit Abou Zamaa al-Balaoui. Eius mausoleum, septimo decimo sæculo exstructum, eo vocatur «mausoleum tonsoris», quod ille vir dicitur tres pilos de barba prophetæ religiose servavisse.

Occasione huius lustrationis mystagogus in ræda multa loquitur de mahumetana religione. Præses Bourguiba, cum Tunesiam facere vellet laicam rem publicam, pæne omnia valuit ita mutare ut leges a religione non iam penderent, præter hoc unum: heredium, traditis moribus nimis coniunctum. Adhuc ergo, patre mortuo, filii heredium accipiunt duplo maius quam filiæ, eo fine ut divitiæ sub eodem familiæ nomine maneant.

Paulatim appropinquamus. Regio magis fit deserta, stirpes rariores. Hic præcipue colitur ars tapetis: feminæ complures menses incumbunt in texendum unum tapete, quod postea, antequam venum detur, inspectores æstimant severissime, nam e lana pendet tota regionis vita.

Iuxta viam adspiciuntur lanionum tabernæ, in quibus proponitur caro dromadis. Prope sedent nonnulli iuvenes dromades, facie satis morosa, fatum suum exspectantes. Hic pueri veste uniformi induti scholam petunt; illic vir agrum colit antiquo aratro, quod trahit equus defessus.

Ecce tandem adsumus. Ad urbis portam præses Zine el-Abidine Ben Ali, in ingenti imagine, populum paterne salutat. Vicus medius (medina) inscriptus est in indice patrimonii orbis terrarum (Unesco); ut verum confitear, viæ sordibus plenæ mihi parum congruere videntur cum modernis Tunetani gubernii conatibus. 

Magna meschita est clarissimum et antiquissimum monumentum islamicum totius Africæ septentrionalis. Plures insunt columnæ antiquæ, præsertim Sufetula et Carthagine allatæ, quam in ullo museo. Hæc meschita aliquid habet austeritatis et nobilitatis, quod cor movet. Mystagogus dicit eam esse imaginem religionis puræ et simplicis. Nobis autem non mahumetanis non licet œcum precibus dicatum intrare. Deo gratias! Equidem talia multum timeo e tempore quo, Syriam lustrans, longissimam stolam induere debui, quæ non solum totum corpus a primo capillo usque ad ultimum pedis digitum tegeret, sed etiam veterem pulverem alienumque sudorem fortiter oleret…

Kairouan: meschita.

Præses Ben Ali populum suum ubique aut salutat, aut custodit – iudicent singuli.

Perfecta hac lustratione, prandium nondum habuimus. Hoc faciemus Thysdri (El Djem), loco mirabili quem spectans tibi videris Romæ esse ante amphitheatrum Flavium. Thysdrus urbs fuit ditissima, cuius tota fortuna ab oliva pendebat. Itaque in museo tam pulchra ostenduntur opera musiva, quam in museo de Bardo.

Oliva adhuc facit Tunesiæ fortunam: ibi enim numerantur fere 70 miliones olivarum – quas ipsa non numeravi, oportebit ergo mystagogo credere hunc numerum proferenti. Idem etiam asseverat olivæ folia esse manducanda, si gingivas purgare vis. Fructus manu colliguntur, ne lædantur arboris radices; quæ usque decem metra, non solum in profundum, sed etiam circum circa, extenduntur. Operarius salarium accipit dimidiam perceptionis partem: id est ipsas olivas, quas postea curabit vendendas.

In raeda colloquium interrumpitur telephoni sonitu: vocat mystagogi filia. Quæstio est de penso scholari: puella rogatur ut Anglico scripto vitam narret cuiuslibet, patremque rogat quem hominem suadeat describendum. «Elige præsidem Bourguiba!» respondet mystagogus. At ea: «Oh, non, præfero Céline Dion.» Mystagogus telephonum reponit dicens: «Sic sunt iuvenes: patriam non iam colunt.»



El Djem: amphitheatrum.

Mercurii die.

Mactaris hodie nobis ostenditur, quæ urbs, olim limes Berberorum territorii, sita est altitudine nongentorum metrorum. Hic non pauca sunt vestigia temporis ante Romanos acti: ædificia megalithica, inter alia, quæ fuerunt ingens et communis sepultura, forum Numidicum et templum Punicum. Medio in vico moderno stat mausoleum Romanum, quod nostro sensu lautius potuit exhiberi; sed usque ad hanc longinquam regionem non facile pervenit pecunia publica. Visu etiam digna est Schola Iuvenum, quæ videtur fuisse institutum paramilitare necnon aliquatenus pertinuisse ad vectigalia exercenda.

Mactaris: mausoleum 

Romanum.

Zama: monumentum incertæ originis.

Prandiolo subdivali in horto musei sumpto, tamquam novi Scipiones proficiscimur ad locum prœlii Zamensis. Ibi, medio agro lutoso, stant reliquiæ veteris monumenti, de cuius origine archæologi disputant: hic commemorari dicunt, alii victoriam a Scipione de Hannibale anno 202 latam, quod verisimile non videtur, alii Numidiæ adiectionem, postquam Cæsar regem Iubam vicit apud Thapsum (a. 46).


Iovis die.

Bulla Regia: hoc nomen habet nescio quid, quod mentem excitat. Urbs quam hodie lustrabimus videtur esse levis ut bulla, nobilis ut regina, et insuper, ut audivi, est subterranea. Inde multæ fabulæ excogitari possunt…

Hæc civitas longinquas habet origines: sedes fuit Berberorum, postea regis Masinissæ (inde epitheton «Regia») antequam a Romanis est occupata. Præter thermas, theatrum aliaque ædificia quæ in omnibus urbibus antiquis conspici solent, hoc præbet singulare, quod domus tabulatum habent subterraneum, ubi calidis temporibus iucundius vivitur æstu temperato. Nomen habent «domus Thesauri», «domus Amphitrites», «domus Venationis» et ita porro, ob statuas, opera musiva aliasve res ibidem inventas, quæ sive ipso loco servantur, sive in museo de Bardo.


Bulla Regia: domus Amphitrites.

Transimus per urbem Béja, cuius nomen antiquum fuit Vaga, etiam «urbem ciconiarum» vocatam, in qua pauca supersunt Romanorum vestigia. In urbis aditu est campus militaris: in Tunesia iuvenibus imponitur unius anni militia, qua si quis fungi non vult ita liberari potest: sufficit unum mensem in castris manere et per ceteros undecim menses rei publicæ solvere salarii septuaginta centesimas partes – quod non est nihil.

In omnibus urbibus magnæ viæ nomen acceperunt «Boulevard de l’Environnement», «Boulevard de la Qualité de la Vie», aliaque eiusdem farinæ: rectores enim rei publicæ populum conantur adducere ut circumiecta diligentius respiciat. Consuetudines autem haud facile mutantur. Ante paucos annos, narrat mystagogus noster, singulis familiis distributa sunt vasa plastica, quibus purgamenta possent secundum genus seiunctim proicere. Tribus mensibus post facta est huius novitatis inspectio, et compertum est plerasque familias his vasis usas esse… tamquam receptaculis grani couscous.

Huiusmodi colloquia iter faciunt minus longum. Pervenimus nunc Simitthum (Chemtou), ad regionem marmore antiquitus clarissimam: marmor enim Numidicum a Romanis plurimum æstimabatur. Re vera ipsa area archæologica est valde sparsa. In parvo museo ostenduntur varia marmoris genera, molina et tituli sepulcrales.

E longinquo mox videmus, 47 tantum chiliometris ab Algeriæ limite, arcem oppidi El

Kef, cuius nomen, Kef, significat «rupem». Mirum in modum antiquum huius oppidi nomen fuit Sicca Venerea, cuius fama, si Valerio Maximo credimus, satis mala fuit: «Siccæ enim fanum est Veneris, in quod se matronæ [sc. Punicæ] conferebant atque inde procedentes ad quæstum dotis corporis iniuria contrahebant, honesta nimirum tam inhonesto vinculo coniugia iuncturæ.» (II, 6, 15).

Et ecce, tamquam si urbs monstrare vellet se prænuptiales ritus servavisse, in aditu mirabilem sequimur pompam rædarum, quibus tapetia, alia textilia et supellex transportatur magno bucinorum concentu: est mos apud eos, sponsæ instrumenta sic per vias clamose traducere.

Rædarius nos deponit ad arcem, unde descendemus usque ad pedem collis. Ex hac summitate, unde præbetur prospectus mirificus, facile intellegimus locum semper fuisse strategicum. Arx ipsa non ita pridem fuit carcer, in quo aliquamdiu retentus est Habib Bourguiba; nunc autem, quia tempora mutantur, est locus festis destinatus. Etiam visu dignum est monumentum alicui sancto, nomine Sidi Bou Makhlouf, dicatum, ecclesia sancti Petri (IV sæc.) et ipsæ veteres viæ in quibus iucunda est ambulatio.


El Kef: arx.

Veneris die.

Mirabar quod ultimo itineris nostri die tam longum iter inter pomaria satis tristia imponeretur ad Promun-torium Mercurii (Cap Bon), sed fatendum est situm oppidi Kerkouane, anno demum 1952 inventum, esse visu dignum. Est enim solum exemplum architecturæ Punicæ, quæ non sit ab aliis postea mutata: oppidum anno 256, tempore primi belli Punici, derelictum est nec postea umquam iterum occupatum. Itaque hic est unicus locus, quo vita Carthaginiensium possit excogitari. Ambulamus inter ædificiorum vestigia, admirantes modum exstruendi vocatum «opus Africanum», pavimentorum ornamenta simplicia, balnea ubique et hic illic signum deæ Tanit.



Kerkouane: opus Signinum 

cum signo deæ Tanit.

Tempus est Tunetum redeundi, ubi post prandium in pulcherrima domo media in vetere urbe sumptum, tamquam totius itineris conclusio et fastigium fiet exspectatissima musei de Bardo lustratio. De quo quid dicam? Opera musiva undique allata ornant muros et pavimenta, ut nescias quo collinees instrumentum photographicum. Museum nunc per partes reficitur ut etiam magnificentius mox exhibeantur hæc omnia.

Secuta est ambulatio urbana, mox iam ultima cena communis, ac postero die aeroplanum iterum conscendimus domum petituri, fatigati sed oculis mirabilium plenis.




In museo de Bardo: Ulixes.