Saturni die 21 m. Octobris a. 2017


Aliquid inexspectatum Franciscae mihique accidit cum, relicto rure nostro, iter Bruxellas faceremus: autocinetum enim nostrum, electricitate necopinato carens, longius progredi non potuit. Autocinetum ad officinam, ubi tractari solet, delatum est et nos aliud vehiculum accepimus, quo vecti ad sessionem hora demum quinta postmeridiana pervenimus.

Feliciter nonnulli participes, quos de hoc incommodo certiores feceramus, effecerunt ut advenientes tempori acciperentur et sessio feliciter haberetur.

Argumentum disceptationis, de separatione rei publicae et religionis, a Luca excogitatum erat, cuius summa ad participes cum invitatione missa erat (vide infra).

De hoc argumento usque ad adventum nostrum fuse disputatum est; plerique, sed non omnes, putabant leges civitatis auctoritate praevalere, si quod praescriptum religiosum esset legi contrarium. Attuli epistulam ad me missam a viro catholico, qui sessionem participare non potuit. Nonnullas partes huius epistulae palam legi, cum inter alia scriptum esset hoc: «Res publica certe distincta esse debet ab Ecclesia at non separata legesque civiles Ecclesia ‘ratione peccati’ palam reprobare potest. Si autem res publica aliquid directe contra ius divinum, sive naturale sive positivum, imperat, ei oboedire prohibetur, ut iam tempore Romani imperii gloriosi fecerunt martyres.»

Post adventum nostrum corona constabat e quindecim hominibus ad quattuor civitates pertinentes, Belgicam, Francogallicam, Germanicam et Italicam.

Semihora tantum restabat ante sessionis finem. Ad mentes relaxandas spectavimus Titini libri imagines in albo monstratas, quas descripsimus et cuius dialogos in Latinum vertimus.

Sessione hora sexta dimissa, quinque nostrum vicinam cauponam petiverunt, ubi iucunde cenaverunt.


Proxima sessio fiet die 9 m. Decembris. Interea optime valete!


.......................................................



De separatione rei publicae et religionis (Lucas Willemarck)


His diebus separatio rei publicae ab ecclesia fundamentum habetur in hodiernis civitatibus, in quibus iura diversarum religionum tuta non sunt nisi iura utriusque societatis rite definiantur et ecclesiae et rei publicae.


Nunc videamus quae sit natura ecclesiae. Ecclesia est societas libera sponte sua coeuntium ut deum publice colant eo modo quem deo acceptum fore ad salutem animarum. Homo nulli a natura obstrictus est ecclesiae, nulli addictus sectae, illi se sponte aduingit societati, ubi veram religionem cultumque deo gratum credit se invenisse. Quod si deprehenderit aliquid vel in doctrina erroneum vel in cultu incongruum, eadem libertate, qua ingressus est, semper pateat exitus necesse est. Nihil in hac societate agi potest de bonorum civilium possessione. Nulla hic quacumque de causa adhibenda est vis. Quae cum ita sint, siquidem orthodoxiam colentes non recte sentientes haereseos damnant, nulla est facultas magistratui civili iudicii ferendi, quia de dogmatum veritate et de cultus rectitudine iudicare nullo modo est magistratus civilis. His positis, intellectu facile est potestatem civilem non debere articulos fidei sive dogmata vel modos colendi deum, lege civili praescribere.


Res publica contra est societas politica cuius finis est res civiles ordinare ac recte iusteque regere. Res publica videtur societas hominum solum ad bona civilia conservanda promovendaque constituta. Bona civilia sunt inter alia ipsa vita, libertas, corporis integritas, consuetudines virorum et mulierum et rerum externarum possessiones ut sunt latifundia, pecunia et caetera. Hunc ad finem magistratus civilis vi armatus est ad poenam infligandam violatoribus. Magistratus civilis solum prospicere debet ne quid detrimenti res publica capiat, ne alterius vel vitae vel bonis fiat damnum.


Hodie simultates principaliter oriuntur e difficultatibus religionis islamicae aptandae societati hodiernae. Theologia islamica cum tamen saepe verbum pro verbo reddat, fieri non potest quin dissensiones oriantur magistratui civili cum islamicis fidelibus. Re vera fit ut religio islamica non semper servet distinctionem faciendam inter societatem politicam et religionem, quarum fines multum inter se differunt, quia altera spectat ad res civiles ordinandas, altera tantum spectat ad salutem animarum. Quotienscumque limites inter ecclesiam et rem publicam non rite definiuntur necessario iurgia oriuntur. Exempli gratia lex islamica severissime punit quemvis islamicum suam ipsius religionem abdicantem, ita negans libertatem ingrediendi atque exeundi religionem. Quae cum ita se habeant, sunt plura Alcorani praescripta contraria iuribus hominis, quorum inter alia libertas religionis eligendae.


Insuper in Europa cives tenentur Europaeo foedere iurum hominis tuendorum, cuius articulus nonus instituit libertatem religionis. Nonnulla islamica praescripta erga mulieres exempli gratia contraria sunt his legibus civilibus. Hac in re nulla est dubitatio quin ordo civilis anteponendus sit conscientiae religiosae. Quod si eveniat, in casu mulieris islamicae matrimonio coniunctae, ubi praescriptum islamicum iuri civili opponitur, lex civilis praescriptis islamicis anteponenda est. Exempli gratia secundum regulam islamicam viro licet uxorem repudiare etsi uxori non licet coniugem repudiare. Problema in eo est ut res publica in Europa occidentali in rebus religiosis nullius religionis est, ut eo melius societas pluralis, ubi homines variarum religionum una vivunt, moderetur, quod facere non potest nisi ad rationes nullius religionis res publica se adiunxerit, atque lex civilis suprema habeatur ad discordias componendas.

Saturni die 9 m. Decembris anno 2017


Septem tantum sessioni interfuerunt; non enim pauci nuntiaverant se variis de causis impeditos essent quin venirent. Hoc eo magis dolendum erat quod argumentum a Volfgango Jenniges propositum spectabat ad discrimen Catalaunicum ac fortuito, sed vere opportune, Londinio advenerat amicus noster Avitus, Hispanus.

Nobis imprimis tristis nuntius erat afferendus: «Nuntii Latini», quos iam multos annos undis latissime diffundebat publica Radiophonia Finnica, finem habebunt sub finem huius anni. De causa interrogavi Tuomonem Pekkanen, Nuntiorum conditorem et unum ex locutoribus, qui mihi respondit causam non esse auditores rariores factos, 78.000 enim fuisse ineunte hoc anno, sed novos incultosque Instituti publici regentes. Petitio statim missa est, cui milia hominum subscripserunt, inter quos omnes sodales Academiae Latinitati Fovendae. Videbimus effectum…

Postea venimus ad argumentum «De discrimine Catalaunico». Laudandus est Volfgangus, quod optimum argumentum invenit idque duobus paginis dilucide et methodice exposuit:


DE DISCRIMINE CATALAUNICO


Res et verba (brevis conspectus rei):

Latine: Catalaunia (regio), Catalaunus (vir), Catalaunicus (res).

Lingua Catalaunica pertinet ad stirpem linguarum Romanicarum, earum videlicet, quae post finem Imperii Romani in variis regionibus ex lingua Latina pedetemptim sunt exortae; patet origine a montibus Corvariae (Corbières, in Gallia hodie sitis) usque ad flumen Rubricatum (Llobregat, a Barcinone in meridiem versus), antiquiora documenta ad s. XII referuntur.

In principatu Andorrensi (77.000 incolarum) lingua Catalaunica est ex anno 1993 lingua publica.

In ipsa Catalaunia: Cognitio: 95% intellegunt, 75% loquuntur, legunt, 50% scribunt.

Terra Catalaunica, i.e. ubi lingua Catalaunica (vel ei similis) adhibetur, latius patet quam ipsa Catalaunia, quae est una ex 17 regionibus Hispaniae (Incolae: 7,5 mio, septuagies quinquies centena milia incolarum). Accedunt Valentia (2 mio, vicies centena milia, ex s. XIII post Arabes devictos expugnata); insulae Balearides (1 mio, decies centena milia, inde a s. XIII); Aragoniae margo finitimus; praeterea Perpeniacum (Perpignan), Algaria (Alghero, portus in Sardinia, s. XIV) aliquando ad regnum Aragoniae pertinentia.

Historia:  s. IX comitatus varii sub rege Francorum; s. XII > regnum Aragoniae (per matrimonium); 1469 Castilia + Aragonia coniunctae (per matrimonium Isabellae et Ferdinandi); 1659 comitatus Ruscelloni fit pars regni Galliae; 1715 autonomia aboletur a Borboniis; s. XIX revixerunt cultus et lingua; 1931: autonomia politica; 1936-1939: bellum civile, aboletur deinde autonomia politica; 1977: usus publicus iterum permittitur; … …

1.10.2017: plebiscitum, quo “sui iuris” declaretur Catalaunia proprie dicta; 42% participes, quorum 90% pro.


ARGUMENTA VARIA “PRO”:

1) “lingua et cultus civilis cum natione et re publica sui iuris constituendis sunt artissime coniuncta”

2) “ubi viget lingua propria cultusque civilis proprius, oportet fiat etiam res publica plane sui iuris”

3) “nemini ius est prohibere quominus regio quaedam sui iuris fieri velit et reapse fiat”

4) “omnes constitutiones vetant secessionem partium; et civitates quae nunc sunt in Europa magnam partem aliquando modo illicito, i.e. contra iura tum statuta, creatae sunt”

5) “suffragia iniquo modo impedita sunt; tamen eorum qui suffragia tulerunt maior pars favet”

6) “non paucae civitates sociae Confoederationis Europaeae sive minores sive pauperiores sunt Catalauniâ quae esset sui iuris”

… …


ARGUMENTA VARIA “CONTRA”:

1) “licet linguam colere propriam et cultum servare civilem absque civitate plane sui iuris facta”

2) “novae civitates quae ratione linguae cultusque civilis creantur, Europae saeculi XXI non iam conveniunt”

3) “in civitatibus constituendis etiam adiuncta quaedam historica respicienda sunt; comitatus autem Barcinonensis numquam sui iuris fuit, sed feudum regni Francorum, dein pars regni Aragoniae, deinde Aragoniae cum Castilia coniunctae”

4) “plebiscitum contra constitutionem peractum ideoque illicitum est, praeterea auctoritates regionales aperte contra leges egerunt”

5) “suffragia, praeterquam contra legem facta, etiam falsa sunt: minor tantum pars favet secessioni; insuper suffragium instituendum de secessione ad omnes cives spectare debet, non tantum ad eos qui regionem incolunt”

6) “in Confoederatione Europaea iam satis sunt civitates sociae, numerum earum augere non convenit”

… …


Quaestiones agitatae:


Si Catalaunia fit sui iuris …

… fietne statim civitas socia Confoederationis Europaeae?

… imponetne civitatem suam suis civibus, an licebit eis etiam, simul aut tantum, si libuerit Hispaniae cives manere?

… quid de rebus oeconomicis, de vectigalibus, de aere publico, de pecuniis transferendis ad regiones pauperiores (etiam extra Catalauniam sui iuris factam sitas)?

… quid de usu linguae Castellanae in Catalaunia sui iuris facta?

… quis fiet comes Barcinonensis?

… …


Varii nexus interretiales:


http://www.elasterisco.es/farsa-catalana/


https://www.elasterisco.es/como-hemos-llegado-a-esto/


https://doorbraak.be/catalonie-10-bedenkingen/


https://diepresse.com/home/meinung/kommentare/leitartikel/5295252/Spaniens-Ministerpraesident-ist-in-die-katalanische-Falle-getappt


https://diem25.org/catalonia-is-a-european-problem-demanding-a-european-solution-yanis-varoufakis/


                                            ..................................


Diu disputatio prolata est; etiam vir, impeditus ne participaret ipse, sententiam suam epistula patefacere voluit. Qui addidit secundum legem Belgicam anno 1883 pactam nec abrogatam fieri non posse ut regimen satisfacieret mandato Europaeo extraditionis, quod misit regimen Hispanicum.

Ipse nonnulla commentaria feci de argumentis «pro»:

1. Francogallus poeta Racine, postquam discipulus fuit Iansenistarum abbatiae Portus Regalis, viginti duos annos natus iter fecit ad meridiem Ucetias (hodie Uzès) petiturus, ubi avunculum habebat munere vicarii generalis fungentem. In clara epistula narrat amico suo La Fontaine se in itinere ultra Lugdumum incolarum verba iam non intellexisse, neque eos verba Francogallica. Tunc, i.e. septimo decimo saeculo, lingua Francogallica, vel potius dialectus Insulae Francogallicae, solum a minore parte regni intellegebatur.

Haec non erat difficultas tempore Veteris Regiminis; rex enim erat sacrum vinculum diversorum populorum regni. Rege tamen sublato Revolutione Francogallica, quaestio orta est: quomodo civitatis cohaerentiam servare possent? Modus excogitatus fuit linguam Parisiorum omnibus civibus imponere ad homogeneam nationem creandam.

Res non celeriter facta est. Solum tempore tertiae rei publicae, circiter ab anno 1880, fieri potuit, ut terribilibus legibus lingua Francogallica doceretur in omnibus scholis, vehementer vetito usu dialecti localis. Effectus non fuit generalis ante primum bellum mundanum, sed nunc Francogalli videntur semper Francogallice locutos esse et haec imposita lingua, nationalis dicta, eis maxime prodest.

Hoc exemplum alii postea non paucis in regionibus secuti sunt, non raro adiuncta «purificatione ethnica quin etiam linguistica».

2. Si hoc verum esset, Europa constaret e multitudine parvarum rerum publicarum, unde fieret impotentia, ut statim dixit Iohannes Claudius Juncker, Commissioni Europaeae Praeses. Omnes potentes civitates hodiernae contra imponunt linguam et cultum civilem communem; sicut Foederatae Americae Civitates, Russia, Sinae…

3. Hoc ius nusquam inscriptum est; semper sunt ambitiosi iactantesque viri (dico solum viros, quia tales non solent esse feminae), qui «praesidem» alicuius parvae reipublicae fieri malunt, quam alicui provinciae maioris civitatis praeesse. Carolus Puigdemont est typicum exemplum huiusmodi viri.

4. Hoc est et verum et necessarium.

5. Falsum est dicere maiorem partem favere.

6. Hoc verum est, sed sunt casus historiae et earum pondus in orbe terrarum necnon in Unione Europaea minus est.

Aliquid in fine addidi: linguam Catalaunicam (e compluribus dialectis undevicesimo saeculo confectam) novae rei publicae imponere efficit ut incolae separentur a magna area linguae Hispanicae, id quod eis certe non proderit.

In fine disputationis omnes praesentes consentiebant: Catalaunia nova Res Publica sui iuris fieri, sit nocivus error; de modis tamen autonomiae posse disputari.

Clausa disputatione, statim venimus ad tertium punctum, i.e. ad textum a Francisca electum, qui legeretur et Latine explicaretur. Rem enim satis salsam invenerat, textum a Laurentio Valla (1407-1457) conscriptum c.t. «Accusatio virginitatis» (in opere De Voluptate).

Non multum tempus supererat ad Titini fabulam in albo describendam et vertendam.

Dimissa sessione hora sexta, quinque nostrum proximam cauponam adierunt, ubi iucunde Latineque cenaverunt.


Proxima sessio fiet die 3 m. Februarii a. 2018. Interea vobis iucundos dies festos exoptamus, atque in annum novum, cum iam instet, optima quaeque!


                                            ......................................


Accusatio virginitatis


Nostros maiores (non enim omnia sancte fecerunt) mihi velut patrono feminarum, non quidem anilis sed iuvenilis aetatis, libet castigare atque reprehendre. Agam vero non tamquam advocatus, sed tamquam una illarum quae invita ad sacerdotium deducatur, et in senatu Platonico, ubi intersint viri et feminae, sic loquatur. Quid sibi vult, patres conscripti, iste tantus in nos infelicissimas puellas rigor? Quod genus hoc hominum, quaeve hunc tam barbara morem permittit patria, ut contra omnium animantium naturam atque ipsorum etiam deorum vitam trahere nos cogatis? Nullum in rebus humanis intolerabilius virginitate tormentum est. (...)

O dura sexus condicio. Mariti impune pellices habent, uxoribus ne offensis quidem ac lacessitis licet talionem reddere. Mariti repudiare uxores possunt, miserae uxores repudiare maritos non possunt. Verumque illud et nimis verum est, quod inter feminas dici saepe audivi: Dat veniam corvis, vexat censura columbas (Iuv. II, 63). Haec tamen utcumque ferenda sunt. Nam et quae propter pellicem dolet, interdum tamen maritalem fructum capit. (...)

Si vos numinum tangit religio et maiestas, respicite ad ipsos deos: omnia plena gaudiis nuptialibus videtis. Iovem cum Iunone, Neptunum cum Salacia, Plutonem cum Proserpina, Bacchum cum Ariadne, Herculem cum Hebe, Vulcanum cum Venere. Taceo quod Iuppiter, quantum in ipso fuit, virgines esse non passus est. Una Minerva virgo dicitur. Quam quidem ceteri dii, inito consilio, Vulcano collocaverant. Illum haec superba et fastidiosa, quod filia Iovis esset, praesertim fabrum et claudum maritum aspernata est, et indignata, quasi nemo deorum tanto coniugio dignus esset, virgo perseveravit. (...)

Iam tempus est quasi in vere quodam aetatis efflorescere, et fructus ferre. An dotis solvendae timor vos retinet? Modico contentae sumus, dotem non petimus, omnia maritus erit. (...)

Vos universas imploro matres, vos publico nomine imploro feminae, vos infelicissimae, quarum plus quam de capite agitur, appello virgines, concurrite, concurrite, atque ipsorum virorum manus prensantes, vel clamate, vel rogate, vel vim facite. Mihi credite, nemo nobis nocebit, nemo nos repellet, omnis iuventus, quae robustissima est, contra hos senes auxilium feret. Tamdiuque persistamus ac pugnemus, quamdiu legis indignitas non abrogabitur. Affirmo, promitto, victrices, et quidem brevi ab hoc certamine discedemus. (...)

Si iudex in hac causa essem, non puellam modo absolverem, sed Vestam ipsam condemnarem, ignemque illum in se ac sua templa converterem. Et dubitabatis me audere de sanctimonialibus dicere. Nolo aliquid contumeliosius loqui in homines, qui sacerdotia muliebria in honore habent. Hoc tantum dixerim, qui haec laudant, aut insanos esse, aut pauperes, aut avaros.


Valla, De Voluptate, I, 46.

Circulus Latinus Bruxellensis sub auspiciis sodalitatis Melissae necnon fundationis «Humanitas Europae» Bruxellis congregari solet secundo quoque mense, moderante Gaio Licoppe, ad Latinitatem iucunde exercendam.

Saturni die 3 m. Februarii a. 2018


Frequens fuit sessio: sedecim enim fuerunt participes.


Complures erant nuntii. Christianus Laes locutus est de Nuntiis Latinis e Finnia per undas emissis, quos radiophoniae regentes ineunte hoc anno supprimere volebant. Interrogatis amicis nostris Finnis, apparuit causam non esse deminutionem numeri auditorum, qui magnus est, sed novorum regentium incultum, qui censerent emissionem Latinam hodie locum iam non habere. Statim petitio a permultis auditoribus missa est, rogans ut Nuntii Latini adhuc emitterentur. Idem fecerunt Academiae Latinitati Fovendae sodales severa epistula. Haec non fuerunt sine effectu, decreti enim effectus suspensus est usque ad medium annum 2019. Postea videbimus…

Nescio quomodo, Aloisius Miraglia novit Professorem Wang Caigui, qui Academiam Wenli condidit ad neoconfusianismum fovendum; dolebat enim de Sinensium mente materialistica. Ab eo in Sinas invitatus est, ad instituendam cooperationem inter Academiam Wenli et Academiam Vivarium Novum. Eadem occasione comperimus Pekinensem Universitatem Linguarum Extranearum proximo anno academico cathedram Linguarum Classicarum Occidentalium creaturam esse, iuvante Vivario Novo.

Tertius nuntius quoque gratus est. Nuper epistulam ad me misit Avitus, qui superiore mense Decembri Londinio Bruxellas venit ad sessionem nostri Circuli participandam; inter alia res miras nuntiabat. Oxoniae quidem, aiebat, favente notissimo Professore Georgio Hutchinson et vinculo cum Academia Vivario Novo constituto, usque ad 30 studentes coeperunt hoc anno Latinitatem vivam exercere. Professores saltem duo Cantabrigenses Latinitatem vivam quoque explorant. Londinii autem anno praeterito doctrix Aemilia Lord-Kambitsch instituit, primum hominum memoria, UCL Living Latin Workshop et hoc anno eiusdem facultatis Graecae et Latinae linguae studentes numero circiter 15 sponte sua Avitum rogaverunt, ut amplius eos doceret, quod bis in hebdomade facit.

Magis etiam miratus est Avitus, cum rectix UCL Centre for Languages & International Education ei licentiam dedit duos cursus totos Latinos in UCL Summer School instituendi. Cursum Vivae Latinitatis in orbe academico, quantum scit, hactenus tantum Universitas Kentukiana praebet. Cum UCL non inter minimas orbis terrarum universitates numeretur et ad UCL Summer Schools multi undique studentes venire soleant, hoc quidem inceptum ei videtur Vivae Latinitatis proposito maxime prodesse posse. Duo proponuntur cursus, alter de sermone Latino, alter de litteris Latinis in Britannia.


Post hos optimos nuntios venimus ad argumentum tractandum. Ipse argumentum excogitandum curavi, cum nemo se proposuisset, atque quaestionem in America ortam elegi, de qua recenter multum tractatum est in Europaeis quoque diariis periodicisque. Titulus est: «quid de sexualibus lacessitionibus, quas multae feminae patiuntur in Orbe Occidentali?». Ad disceptationem faciliorem faciendam, eam divisi in complures quaestiones.

Primum: ad lacessendum necessariumne est potentiorem esse quam victimam? Omnes assensi sunt hoc necessarium esse seu modo physico seu modo morali. Timiditas victimae abusui auctoritatis moralis favet.

Deinde proposui: Estne aliqua coniunctio inter hodiernas feminarum querimonias de sexualibus lacessitionibus et recentem mulieris condicionem in orbe Occidentali, qua de iure et de facto par viro facta est? Omnes assensi sunt, sed tunc unus e participibus dixit se pro certo habere hanc satis recentem mulierum condicionis mutationem eis esse detrimento; optima erat feminarum condicio, cum solum domum curabant atque liberos educabant. Miratus sum quod fuerunt iuniores puellae, quae hisce verbis assensae sunt. Sic disputatio ab ipso argumento ad feminarum hodiernam libertatem atque paritatem diu flexit. Mihi aliquid erat respondendum. Initium nostri humani generis (homo sapiens sapiens) non evenit ut in Vetere Testamento narratur; femina non orta est ex aliqua viri costa. Indagationibus autem archaeologicicis demonstratum est virum et feminam eodem modo naturaliter natos esse ante centena milia annorum e praecedenti hominis genere.

Insequens quaestio erat: De quibus rebus feminis querendum est? Praesentes feminae, cum quaestio ad res nimis personales spectaret, de se ipsis nihil dicere voluerunt. Omnes tamen fessae sunt se caute se gerere, v.g. solas vespere in urbe non ambulare. Semper eadem causa apparet, maior scilicet agressoris potestas.

Insequens quaestio: suntne loca in orbe terrarum, ubi hominum memoria feminae viris pares fuerunt? Nemo hoc videbatur scivisse, memoria tamen plerique tenebant Amazonum fabulosas narrationes, quae apud antiquos auctores leguntur. Aliquid ipse addidi. Certe aliqua veritas inest in his fabulis, quam nostri temporis archaeologi conantur detegere. Graeci antiqui infrequentem regionem supra Pontum Euxinum et Mare Caspium latissime patentem Scythiam vocare solebant; per eius tesca vagabantur diversae nomadum gentes. Nihil Hellenes magis perturbabat, quam feminarum condicio apud Scythas; cum in Graecis civitatibus feminae viverent quasi inclusae in gynaeceis, in Scythia eodem modo se gerebant ac viri, quibus pares erant. Penthesilea eximium exemplum erat feminae, quae Graecos bellatores vincebat et solum ab Achille trucidari potuit. Non autem ei deerat corporis gratia; Achilles enim, cum eius mortuum corpus bracchiis sustineret, Penthesileae pulchritudine tactus magna tristitia oppressus est.

Archaeoligi plus mille tumulos sepulcrales (Kourganes vocatos) effoderunt in ingenti regione a Thracia usque ad Sinarum limites patente. In uno ex eis quarto saeculo a.Ch.n. aedificato inventae sunt reliquiae corporis, in cuius genu infixus erat aeneus sagittae aculeus; duae lanceae ante sepulcri aditum in solo fixae erant et duae quoque iuxta reliquias. Erat typicum sepulcrum bellatoris Scythae, sed, inspecto sceleto, apparuit id pertinere ad iuvenem bellatricem. Haec non est exceptio, sunt enim loca, ubi 37 centesimae partes sceletorum sunt bellatricum.

Apud nomades puellae et pueri necessarie eodem modo exercentur et educantur; semper enim sunt in motu et res servandas vix habent. Maxima mutatio incohatur, cum ante decem millennia oritur aetas neolithica, qua gradatim inveniuntur agricultura et bestiarum pastio, homines sedentarii fiunt. Qua de causa labores magis diversi fiunt, quos distribuere oportet; feminis tribuitur habitationis eiusque circumiectorum cura, viris, cum sint natura validiores, venatio et armata bonorum defensio; nam nunc gignitur aliqua ciborum abundantia et timentur fures necnon hostes, cum frequentiores inde fiant homines. Haec laborum divisio, qua viri feminis potentiores fiunt, gignit eorum dominationem.

Capitaneus Cook, cum in Australiam duodevicesimo saeculo appulit moresque aborigenum invenit, in libro suo nautico scripsit haec mira verba: «Re vera multo feliciores sunt quam Europaei… Tranquilli vivunt, non perturbati inaequalitate hominum condicionis. Omnia ad vivendum necessaria suppeditantur terra marique… Fruuntur iucunda tempestate et aere sano… Nulla eis est abundantia.»

Ultima quaestio: Cur res gradatim ab undevicesimo saeculo in orbe cultus Europaei mutantur? Auctoritate Ecclesiae christianae a saeculo duodevicesimo minuta, sunt feminae, quae pares viris fieri cupiant imprimis in institutione, deinde in muneribus. Post vehementes pugnas pares tandem factae sunt dimidia posteriore parte saeculi vicesimi. Incredibiles progressus technici feminis tunc multum faverunt, quia potestas magis magisque iam non pendebat a viribus corporis, sed ab intelligentia cerebri, qua in re feminae viris pares sunt.

Diu producta est haec disceptatio. Oportebat ad insequens punctum transire. Ut solet, Titini fascinora e libro De Rackhami Rubri thesauro in albo exhibita in Latinum vertere perreximus.

Tempus defuit ad textum legendum.

Sessione hora sexta dimissa, septem proximam cauponam petiverunt, ubi Latine colloqui perrexerunt.


Proxima sessio Circuli Bruxellensis fiet die 3 m. Martii. Interea optime valete!


Saturni die 3 m. Martii a. 2018


Pridie propter pessimam tempestatem hiemalem – viae lubricae et tanta nivis copia, ut aeriportus Bruxellensis clauderetur – Bruxellas petere non potuissemus neque multi participes. Feliciter die insequenti, temperatura multum aucta, locorum aspectus et status valde mutatus est, quare sine ulla difficiltate Bruxellas venimus et novem fuimus in sessione.

Mariola una cum Irena se proposuerat ad argumentum inveniendum et parandum. Sic actum est ‘De paupertate et de stipendio universali’. Participibus distributa sunt folia, quorum exemplar hic subiungimus. legimus ergo imprimis versus Homericos, deinde longiorem textum Iohannis Ludovici Vives (1492-1540), postea paucas lineas Ludovici Marraccii. Ludovicus Marraccius (1612-1700), clericus regularis ordinis Matris Dei, eo clarus est quod Corani confecit Latinam translationem. Ultimus auctor fuit Ludovicus Cattiaux (1904-1953), Francogallus hermetista (Latina translatio facta est ab ipsa Mariola).

Quibus lectis omnes consensi sunt non eodem modo hodie pauperes iudicari ac pristinis temporibus; hodie non ut Dei donum habentur, sed potius ut victimae inaequalitatis humanae societatis.

Unum remedium a nonnullis propositum est, ‘stipendium universale’. De quo fuse disputatum est. Adhuc pauca et parva experimenta tantum facta sunt. Oportet, ut visum est, stipendium non sit nimis magnum, ut supersit laborandi aliqua necessitas. Praeterea stipendium dare non egentibus videtur pecuniam publicam inane erogare, sed tunc oritur quaestio: qua ratione distingui possunt egeni a ceteris? Nemo nostrum respondere valuit.

Perfecta disputatione, Mariolae gratulatus sum, quod argumentum invenerat de quo omnes participes libenter locuti sunt, id quod est verus scopus nostri circuli.

Postea, ut solet, Titini facinora e libro c.t. De Rackhami Rubri thesauro legere et in Latinum vertere  perreximus.

Ad finem Vivis textum legimus et enodavimus, qui infra legi poterit.

Sessione hora sexta dimissa, quinque nostrum cenatum ierunt in vicinam cauponam Libanensem.

Proxima sessio circuli nostri fiet die 28 m. Aprilis. Interea optime valete!


Iohannes Ludovicus Vives, De subventione pauperum, I, 6.



Tum etiam ad eos ipsos inopes commonefaciendos, quemadmodum se debeant gerere in suis adversis rebus: primum reputare oportet eos inopiam illam missam sibi a Deo, iustissimo et occulto consilio, etiam ipsis vehementer utili, adempta vitiorum materia, et tributa in qua se virtus facilius possit exercere. Ideo non modo tolerandam aequo animo, sed libenter quoque amplectendam, tamquam Dei munus. Vertant se ad Dominum, qui eos tetigit magno argumento amoris illius, quia quem diligit, castigat, ne perdant correptionis et calamitatis fructum, qui est, se ipsos et auctorem suum, a quo admonentur atque accersuntur, cognoscere, reiecti a mundo, electi a Deo. Nudi atque expediti, nudum atque expeditum Christum alacriter comitentur, sancte agant, Deoque solo fidant, non humana ope ulla. Et quandoquidem mala recipiunt in hac vita, dent operam et connitantur, ne peius multo habeant in altera, ne propter minimos ac vilissimos quaestus in vita amarissima iacturam faciant caelestium gaudiorum.

Nihil simulent, ne imposturis videantur pro arte uti, confisi magis fraude sua quam bonitate Christi, qui nos omnes alit. Non enim pecunia est, quae nos alit, aut panis, minime defuturus iis, qui vere se tales pauperes praebuerint quales ipse diligit, simplices, puros, verecundos, amabiles. Modeste et probe petant ac versentur, nihil enim verecundia et modestia pulchrius, aut ad conciliandum amorem efficacius. Porro quid intolerabilius superbo paupere? (...)

Qui laborare valent, ne sint otiosi, quod discipulus Christi Paulus vetat; et lex Dei hominem labori subdidit; et Psalmista beatum illum vocat, qui edit panem labore manuum suarum quaesitum. (...)

Ne hoc videatur christianis hominibus factu grave, quod gentiles praestitere, alieni a sancta pietate: emptorem a taberna sua, quod quantum in eum diem victui sat erat collegerant, ad vicinum, qui nihil aut parum vendidisset, transmiserunt. O christiani ferreum pectus, quod neque exempla flectunt hominum mundo servientium, non Deo, nec tot divini Praeceptoris cum tanta vel poena vel mercede documenta, nihil aliud sonantia quam ut proximo bene et cupias et facias quatenus possis!

Sed ad pauperes redeo. Liberos pie sancteque educent ac instituant, ut quandoquidem nullas eis sunt opes relicturi, virtutem et sapientiam relinquant, hereditatem regnis omnibus anteponendam. Haec si egerint, si sic vixerint, scio, et capitis ac vitae meae periculo ausim spondere, ubi ab hominibus cibus defuerit, caelitus a Deo numquam defuturum. Quod qui non credit, profecto is nec Christi promissis fidem habet, et suam vitam non intelligit neutiquam cibo propagari, sed voluntate Dei.

Saturni die 2 m. Iunii a. 2018.


Decem hac occasione fuerunt participes.

Mariola argumentum disputationis attulit, quae fuit de transhumanismo. Ad quam alendam textus paraverat cum antiquos tum recentiores. Nonnullos Iliadis versus cum translatione Latina legimus, unde patebat homines illius temporis putare se, si tranquille domi morerentur, omnino perire, si autem heroice, tum gloriam adepturos esse immortalem.

Antiquorum sensu, sola gloria conferre potest fragilem immortalitatem. Caesar est exemplum gloriae eximie diuturnae; etiam eius nomen in linguis vernaculis est assumptum. Seneca dicit solam virtutem nobis afferre posse immortalitatem; Horatius affirmat se exegisse ‘monumentum aere perennius’; similiter Callimachus asseverat poetas carminibus suis semper vivere.

Postea Mariola transit ad Christianos, Lactantium (‘Summum igitur bonum sola immortalitas invenitur, quae nec aliud animal, nec corpus attingit, nec potest cuiquam sine scientiae virtute, id est, sine Dei cognitione ac iustitia provenire’) et Paulum (‘Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis’).

Hae de immortalitate lectiones tantum erant argumenti introductio; at inde iam orta est longa vehemensque disputatio. Imprimis dictum est aeternitatem et immortalitatem idem non esse, cum aeternitas neque initium neque finem habeat, immortalitas contra initium temporale habeat. Hic mihi quidem potius visus est ludus verborum, immortalitas enim ducit in aeternitatem. Vehementiorem et fortasse nimis longam disputationem inter se incohaverunt ei, qui in immortalitatem christianam crederent, et ei, qui pro certo haberent christianismum spes fallaces inculcare.

Itaque iam non multum temporis restabat ut loqueremur de ipso transhumanismo, re omnino mirabili, quae pertinet ad vitam humanam per technologias meliorandam et producendam. Num rationabile sit corpus suum magnis sumptibus congelare usque dum progressus faciat scientia: saltem de hac quaestione omnes assensi sunt.


Tempus erat huic optimo argumento finem faciendi et ad Titinum transeundi. Perfecta translatione De thesauro Rackhami Rubri, proximum librum elegimus, qui est De septem globulis crystallinis. Coepimus ergo imagines Latine describere et sententias in Latinum vertere.


Denique textum legimus et explicuimus excerptum e Francisci Bacon Historia vitae et mortis, quem infra legere potestis.


Sessione hora sexta postmeridiana dimissa, quinque ex participibus proximam cauponam petiverunt, ubi iucunde cenantes Latine sermocinari perrexerunt.


Proxima sessio fiet die 15 m. Septembris. Interea optime valete!


…………………………………


Franciscus Bacon de Verulamio, Historia vitae et mortis (1662).


Ante diluvium plura centenaria annorum vixisse homines refert Sacra Scriptura; nemo tamen patrum millesimum annum complevit. Neque haec vitae diuturnitas gratiae aut lineae sanctae attribui possit, cum recenseantur ante diluvium patrum generationes undecim, at filiorum Adami per Cain tantum generationes octo, ut progenies Cain etiam longaevior videri possit. Ista vero longaevitas, immediate post diluvium, dimidio corruit, sed in postnatis; nam Noah, qui ante natus erat, maiorum aetatem aequavit, et Sem ad sescentesimum annum pervenit. Deinde, post tres generationes a diluvio, vita hominum ad quartam quasi partem aetatis primitivae reducta est, videlicet, ad annos circiter ducentos. Abraham annos centum septuaginta quinque vixit; vir magnanimus, et cui cuncta cedebant prospere. Isaac autem ad annum centesimum et octogesimum pervenit; vir castus et vitae quietioris. (...)


Decursus saeculorum et successio propaginis nihil videntur omnino demere de diuturnitate vitae; quippe curriculum humanae aetatis videmus, usque a tempore Mosis ad nostra, circa octogesimum annum stetisse, neque sensim et paulatim (ut quis crederet) declinasse. Sunt certe tempora in singulis regionibus, quibus homines diutius aut brevius degunt. Diutius plerumque, cum tempora fuerint barbara, et simplicioris victus, et exercicationi corporis magis dedita; brevius, cum magis civilia, et plus luxuriae et otii; verum ita transeunt per vices, propago ipsa nihil facit. (...)


Diximus antea, plus habere ex materno sanguine, conferre ad longaevitatem. Etiam mediocria simili ratione optima esse putamus: amorem potius coniugalem quam meretricium, horas generationis matutinas, statum corporis non nimis alacrem aut turgidum, et similia. Illud etiam bene observari debet, quod habitus parentum robustior ipsis magis est propitius quam fetui, praecipue in matre: itaque satis imperite Plato existimavit claudicare virtutem generationum, quod mulieres similibus cum viris exercitiis, tam animi quam corporis, non utantur. Illud contra se habet: distantia enim virtutis inter marem et feminam maxime utilis est fetui, atque feminae teneriores magis praebitoriae sunt ad alendum fetum.



Saturni die 28 m. Aprilis a. 2018.


Duodecim sessioni interfuerunt, inter quos, res rara, quinque mulieres; una earum erat nova, quae linguam Latinam in Flandria docet.

Cum nemo nuntiavisset se argumentum ad disceptandum esse paraturum, Francisca, nitens opere Ciceroniano c.t. ‘Cato Maior’, disputationem proposuit ‘de senectute’, qualis sit, quae habeat incommoda, quae emolumenta. Nonnullas Ciceronis sententias, in trina folia distributas, elegerat, in quibus has, quae aptissimae videbantur ad disceptationem, spissioribus litteris signaverat:


[Senectutem] ut adipiscantur omnes optant, eandem accusant adepti.  (II, 4)


Cum complector animo, quattuor reperio causas cur senectus misera videatur: unam, quod avocet a rebus gerendis; alteram, quod corpus faciat infirmius; tertiam, quod privet fere omnibus voluptatibus; quartam, quod haud procul absit a morte. (V, 15)


Apud Lacedaemonios quidem ii qui amplissimum magistratum gerunt, ut sunt, sic etiam nominantur senes. (VI)


Quae enim vox potest esse contemptior quam Milonis Crotoniatae? Qui, cum iam senex esset athletasque se exercentes in curriculo videret, aspexisse lacertos suos dicitur illacrimansque dixisse: «At hi quidem mortui iam sunt.» Non vero tam isti quam tu ipse, nugator! (IX, 27)


Adsum amicis, venio in senatum frequens ultroque adfero res multum et diu cogitatas easque tueor animi, non corporis, viribus. Quae si exsequi nequirem, tamen me lectulus meus oblectaret ea ipsa cogitantem quae iam agere non possem ; sed ut possim, facit acta vita. Semper enim in his studiis laboribusque viventi non intellegitur quando obrepat senectus. Ita sensim sine sensu aetas senescit, nec subito frangitur, sed diuturnitate exstinguitur. (XI, 38)



Sequitur tertia vituperatio senectutis, quod eam carere dicunt voluptatibus. O praeclarum munus aetatis, siquidem id aufert a nobis, quod est in adulescentia vitiosissimum! (XII 39)


O miserum senem, qui mortem contemnendam esse in tam longa aetate non viderit! Quae aut plane neglegenda est, si omnino exstinguit animum, aut etiam optanda, si aliquo eum deducit, ubi sit futurus aeternus; atqui tertium certe nihil inveniri potest. (XIX)


Et si qui deus mihi largiatur, ut ex hac aetate repuerascam et in cunis vagiam, valde recusem, nec vero velim quasi decurso spatio ad carceres a calce revocari. Quid habet enim vita commodi? Quid non potius laboris? Sed habeat sane, habet certe tamen aut satietatem aut modum. Non lubet enim mihi deplorare vitam, quod multi et docti saepe fecerunt, neque me vixisse paenitet, quoniam ita vixi, ut non frustra me natum existimem, et ex vita ita discedo tamquam ex hospitio, non tamquam e domo. (XXIII, 83)


Vividissima fuit disputatio. Comparavimus etiam senectutem, qualis antiquitus fuit, cum hodierna. Antiquus senex erat 60 annos natus. Apud nos, tertia aetas sive senectus inter 65 et 89 annos; ultra, quarta aetas constat e grandaevis.

Causa huius magnae differentiae in eo est, quod recentes medicinae progressus effecerunt ut sciremus qualia nutrimenta necessaria essent corpori, qui sanus maneret; includuntur vitamina nonnullaque oligo-elementa antea omnino ignota. Medicamina efficacia contra multos morbos in promptu sunt et chirurgia quoque corporis infirmitatibus mirum in modum subvenit. Optima diaeta quoque nostris aequalibus  proponitur, quam tamen non pauci non respiciunt.

Nostris in regionibus omnes cives meliore valetudine et longiore vita fruuntur, cum ciborum varietas omnibus fere accessibilis sit ac cura morborum et corporis defectuum fieri possit, multum iuvante assecuratione sociali.

In textu Ciceronis contra solum agitur de senectute locupletiorum, quibus licet otio tranquille frui; nemo tunc curat de feminis, pauperioribus et innumerabilibus servis.

Multa alia paraverat Francisca, quae tractare non potuimus, cum fere omnes praesentes disceptationem fuse participavissent.


Post cafeam aliamve potionem sorbillatam, additis  crustulis, tempus erat Titini facinorum tractandorum. Tantum supererant quattuor paginae, ut ad finem libri De Rackhami Rubri thesauro perveniremus. Participes decreverunt iterum aliquem Titini librum in sequentibus sessionibus tractare.


Dimissa sessione hora sexta, quattuor nostrum vecti sunt usque ad longinquiorem cauponam Croaticam sibi bene notam, ubi iucundam cenam sumpserunt.





Saturni die 15 m. Septembris a. 2018.


Quindecim sessioni interfuerunt, inter quos nonnulli novi participes.

Carolina argumentum proposuit, c.t. «De somniis, ex Antiquitate usque ad Sigmund Freud et analysin hodiernam». Rem dilucide exposuit usque ad hodiernas cogitationes scientificas.

Neuroscientiae recentioribus temporibus magnos progressus fecerunt. Earum ratio in eo est quod homines a ceteris animalibus distinguuntur voluntate intellegendi cur res tales sint eisque sensum dandi; ultima maximaque investigatio spectat ad sui ipsius notitiam: «nosce te ipsum».

Cerebri exploratio fit instrumentis PET scan (Positronum Emissionis Tomographia) et iconismo ope resonitus magnetici statici et nunc quoque dynamici, i.e. non solum quibus in cerebri locis valeant differentia genera cogitationum definire, sed quoque mutationes locorum observare dum cogitamus.

Utile est scire quibus in cerebri locis varias cogitationes habeantur, sed maioris momenti est detegere quomodo, quod multo difficilius est. Manifesto habemus vitam mentalem, quae bene exprimitur locutione «Cogito, ergo sum» a Cartesio adhibita, sed a philosopho Hispano Gomez Pereira creata. Notandum est omnes cerebri cortices operari posse conscienter aut inconscienter (ut fit in somniis); ergo in cerebro conscientia et inconscientia commiscentur.

Conscientiae nullum locum inventum est in cerebro. Adhuc non intellegitur quomodo statuamus; quaestio ergo liberi arbitrii manet speculativa.

Ad aspectum scientificum argumenti concludendum infeliciter fateri oportet scientiam, quamquam fruitur instrumentis magis magisque efficacibus, nobis vix quicquam novi afferre.

Per gyrum interrogati participes experientiam suam de somniis narraverunt; multae fuerunt differentiae; si omnes fassi sunt se somniare, nonnulli dixerunt se, cum expergefiunt, nullam somniorum memoriam servare. Alii multum somniant, alii parum.

Postea de Antiquorum dictis multa citata sunt. Inter alia diu disputatum est de somniis monitoriis: num exstent an non. Unus nostrum rei maxime peritus autumavit, ut somnium vere praemonitorium duci posset, oportere id esse completum; expergefacto necesse est somnium totum statim conscribere.

In memoriam quoque revocatum est Antiquos generaliter putavisse deos homines per somnia monere. Cum di non loquantur, hoc modo tamen monstrant se de hominum sorte curam habere.

De conscientia etiam paulum disputatum est.

Disputationis finem non fecimus ante horam quintam postmeridianam.

Postquam Carolina merito laudata est de successu sui argumenti, tempus erat ad Titini imagines in albo monstratas transeundi. Trium paginarum imagines descripsimus, semper artem auctoris Hergé admirantes, et Francogallicos textus in Latinum vertimus, id quod non semper est facile.

Iam erat hora sexta; tempus ergo defuit ad aliquem textum legendum.

Dimissa sessione, quattuor nostrum per anabathrum plateae Poelaert, viam Altam petiverunt, ubi in parva caupona iucundam cenam sumpserunt.    


Saturni die 20 m. Octobris a. 2018.


Novem tantum sessioni interfuerunt, cum nonnulli soliti participes impedirentur ne venirent.

Cum nemo nuntiavisset se argumentum propositurum esse, ego aliquid molitus sum.

Imprimis nuntios auscultavimus. Christianus Laes gaudens nuntiavit se professorem ordinarium nominatum esse in Universitate Mancuniensi (Manchester in Magna Britannia); ineunte anno 2019 incipiet docere historiam antiquam et compositionem Graecam. Deinde bonum quoque nuntium attulit Mariola Dapsens de institutione linguae Latinae in Domo Erasmiana Bruxellis. Mihi enim hoc anno succedit, quae tirones adultos doceat; 14 discipulos habet. Eius amica Itala Irena Regini, quae Franciscae succedit ad eruditiores docendos, septem discipulos habet.


Postea ad argumentum venimus. Proposui autem hoc: «Alea exstatne?»

Vocabulum Francogallicum hasard (Angl. chance, hazard: games of hazard) legitur in textibus a XII saeculo. Latine optime dicitur «alea»; vocabulum enim hasard per linguam Hispanicam originem trahit ex vocabulo Arabico az zahr, quo significatur alea vel ludus alearum.

Vocabulum Anglicum chance, cuius origo est Francogallica, Medio Aevo significat «casum alearum vel ludum alearum»; ergo potest quoque Latine reddi vocabulo alea.

Fors idem significat ac alea, sed praeter nominativum solum habet casum ablativum, « forte ».


Antiqui putabant nihil vere fortuito evenire; di res humanas semper attente curabant. Exstatne alea? Quid vos putatis?


Ad respondendum philosophia stoicorum citata est, quae physicam multum investigat; ei Natura est Deus; Universum rationabiliter instructum plenum est intelligentiae et regitur Fato.

Doctrina Epicuri magis materialistica est quam ea stoicorum. Oportet, ait, physicae studere ad phaenomenorum causas magicas et obscuras tollendas; natura est caeca et et omni cura morali carens; neque providentia, neque fatum exstant.


Scientia moderna omnem divinum interventum avertere statuit atque aleam sic definit: «Alea est status alicuius systematis, quo eventa fiunt eadem frequentia ac probabilitate.» Sed, si v.g. nummus decies in solum decidit, fere numquam apparebunt 5 capita et 5 naviae. Haec definitio tantum statistice vera est, i.e. cum agatur de magnis numeris.

Scientia alteram definitionem quoque proponit: «omne in quo nulla regularitas reperiri potest». Ad hanc definitionem probandam scientifici conati sunt machinas fabricare, quibus irrefutabiliter demonstretur aleam exstare. Multa systemata proposita sunt, sed res simpliciter demonstrari potest infinita serie sifrarum, quae a XVIII saeculo in mathematica designatur littera Graeca p, qua significatur mensura rationis circuli ad quadratum (circumferrens linea/diametrus).

Quis hunc clarissimum numerum, interdum «constans Archimedis» vocatum, recordatur?


Unus tantum ex participibus hunc numerum, 3,1416... scilicet, recordatus est; qui numerus prolongatur infinita sifrarum serie, in qua nulla regula inveniri potest: sifrae videntur distribui modo aleatorio (numeri transcendentes).

Mathematicus Americanus Daniel Shanks XX saeculo, sed ante computatra electronica, triginta annos operam dedit ad hunc numerum sifrarum augendum et 707 valuit calculare. Magnum calculatrum electronicum ENIAC ab Americanis statim post alterum bellum mundanum fabricatum eandem numerationem fecit intra 25 minutas et monstravit solum 520 primas Danielis Shanks sifras esse rectas. Recentissima calculatra intra brevissimum tempus ad amplius 100 milia sifrarum pervenerunt. In hac longissima serie sifra 7 e.g. vicies sexies (26) apparet in 400 primis sifris, cum inter 550 et 650 undevicies (19).

Cum scientia aleam negare non potuerit, magno obstaculo occurrit; alea enim contraria est scientiae principio fundamentali, quod est: «nullus effectus sine causa» et alea est effectus sine causa.


Quae cum ita essent, complures significationes vocabulo «alea» datae sunt:

1° Res, quae praevideri non possunt, ut ludi aleatorii.

2° Discrepantia inter minimam causam et eius maximum effectum. E.g. letalis casus aeronavis Concordia, Parisiis a. 2000 factus, et quoque «effectus papilionis» in rebus meteorologicis.

3° Theoria inordinati et chai, studiis systematum dynamicorum inducta (ex. viventium systemata; Ilya Prigogine «structurae dissipativae»), inopinanter in dubium revocavit facultatem futuri cognoscendi a notitia praesentis, quod fundamentum est determinismi.

4° Theoria complexitatis monstrat, quo magis complexa fiant phaenomena, eo magis augeri incerta. In biologia animalium v.g. incerta augentur decursu evolutionis et ad culmen perveniunt apud hominem, qui autumat se liberum esse et ergo praevideri non posse.

ALEA ergo exstat et futurum praevidere impossibile est. Nonne?


Soliti participes, qui credunt futurum praevideri posse, infeliciter eo die non aderant.

Usque Newtonum, qui haberi solet ut pater scientiae modernae, Deus accipiebatur ut magnus Universi architectus. Postquam scientia omnem vim divinam e cogitationibus suis omnino exclusit, hoc postulatum factum est dogma omnibus scientificis impositum, si quidem serii haberi vellent.

In ortu et historia vitae in Terra «synthetica evolutionis theoria», «neo-darvinismus» interdum vocata, quoque est dogma, quod duobus tantum columnis innititur, alea et selectione naturali.

Incredibilis Universi complexitas strictis legibus adstricta atque stupenda intelligentia, qua finguntur omnia viventia, possuntne explicari solum alea et selectione naturali, ut autumat scientia hodierna? Quid censetis?


Participes nihil certi habebant dicendum; manifesto de hac re vix cogitaverant. Ego quidem pro certo habeo hoc fieri non posse et demonstrationem proposui in Melissae fasciculo 197 («De Terrae constitutione et vitae ortu»).

Restat maxima quaestio: si non alea, quis est auctor et quo modo?


Tempus erat aliquid bibendi et crustulum gustare.


Postea trium paginarum imagines ex Titini libro De septem globulis crystallinis descripsimus, semper artem auctoris Hergé admirantes, et Francogallicos textus in Latinum vertimus, quod non semper est facile.


Semihora tantum restabat cum legere et verbis Latinis explicare coepimus textum a Francisca depromptum ex opere c.t. Legationis Turcicae epistolae quattuor, auctore Augerio Gislenio Busbequio (1589). Has paginas invenire potestis in opere a Milena Minkova nuper edito: Florilegium recentioris Latinitatis, Supplementa Humanistica Lovaniensia XLIII, Leuven, Leuven University Press.


Dimissa sessione, quinque nostrum cauponam longinquiorem, quam solet, petiverunt et cenam opiparam iucunde et Latine sumpserunt.


Proxima sessio fiet die 1 m. Decembris. Interea optime valete!




Saturni die 1 m. Decembris a. 2018


Tredecim convenerunt ad ultimam huius anni sessionem participandam; inter eos quattuor interfuerunt feminae; multi erant iuniores, e quibus unus novus particeps.

Nuntium communicandum habebat Mariola, quae nunc meo loco rudimenta linguae Latinae adultos docet in Domo Erasmiana. Invenit librum, Anglice conscriptum (Learning Latin the Ancient Way), quo exponitur antiquorum magistrorum ratio docendi; librum inspicere licuit praesentibus et Mariola folia distribuit, quibus ostendebantur nonnulla exempla a se selecta.

Postea ad argumentum venimus a Luca propositum et paratum, ‘De libera voluntate’ inscriptum. Folium de hac re acceperant participes una cum invitatione.

Prima sententia huius folii est haec: ‘Propter nonnulla experimenta neurologica effecta quaedam dubitatio exorta est utrum re vera extet voluntas libera necne’. Cum utile videretur dicere quae essent haec experimenta, rem breviter explicui.

Instrumenta, quibus utuntur indagatores neurologi, sunt electroencephalogramma (non recens et acumine carens), scanner radiis X operans et I.R.M. (Iconismus1 Resonantia2 Magnetica factus). His instrumentis finguntur imagines staticae (immobiles), quibus pauca tantum de cerebri modo operandi comperire potuerunt neurologi. Tantos tamen progressus fecit I.R.M. ab anno 1980, quo in usum medicum inductum est, ut nunc praebeat imagines cinematicas; sic observare licet mutationes actuositatis in diversis regionibus cerebri corticis. E.g. si loqueris, certa corticis regio, ubi res tractatur, apparet; si numeras, alia apparet.

Hoc mirabili instrumento praediti neurologi multa experimenta faciunt, inter quae nonnulla ad liberum arbitrium spectantia. Sunt quidem experimenta satis simplicia. Cerebri actuositas e.g. observatur cum homo aliquem digitum movet arque res inexspectata apparet: digiti motus iam paratur semisecunda antequam homo motum fieri iubet. Inde concludunt non hominem iussisse motum fieri, sed determinismum mechanismorm cerebralium; ergo homini non est libera voluntas.

Scientifici non raro conclusiones trahunt ex experimentis non sufficientibus. In arbitrii casu dicendum est cerebrum permulta e nostris actis suo Marte regere, sed cum agitur de actis a multis condicionibus pendentibus, ut sunt cultus et eruditio nostra vel vitae memoriae, variis experientiis locupletatae complures possibilitates sunt in statuendo; tunc noster ‘ego’ est arbiter, qui unam eligit; quare malo locutione ‘libero arbitrio’ uti, ut solitum est, quam ‘libera voluntate’. Cum de aliqua re maioris momenti decernimus, complura loca corticis excitantur, quae inter se cooperantur ad actionem parandam. Haec cooperatio est valde intricata et nondum potuit explorari.

Cum dormit ‘ego’ arbiter, cerebrum operari pergit sed inordinate; somnia pangit in quibus confuse commiscentur memoriae veteres et recentes, sensuum status ante somnum vel nocturnae sensuum perceptiones; potest quoque corpus ad motum, quin etiam ambulationem (somnambulismum) interdum excitare.

Determinismus, qui sagittam temporis negat, diu fuit dogma scientiae. Inde a posteriore dimidia parte vicesimi saeculi determinismus saepius negatus est novis investigationibus. Ad hanc negationem demonstrandam non parum contribuit Elias Prigogine3 inventor locutionis ‘structurae dissipativae’. Optima exempla harum structurarum sunt viventia. Sensui communi v.g. patet sagittam temporis homini esse, qui nascitur et moritur; eius structura exstare non potest sine dissipatione energiae (cibi) continuo allatae; eius vita non est reversibilis, contra theoriam determinismi.

In campo iuridico liberum arbitrium non negatur et re vera possitne negari?

Lucas magni momenti argumentum proposuit, sed infeliciter pauci disputationem participaverunt. Unus ex eis, iuvenis docens, interrogatus cur sententiam non diceret, respondit se non esse ‘scientificum’. Hoc argumentum saepe audivi et proferri potest, quia nunc scientiae mathematica nitentes omnino separantur a scientiis humanitatis. Non tamen oportet ‘litterarios’, qui nunc vocantur, ignorare conclusiones ‘scientificorum’ suae aetatis, quae negligi non possunt in cogitationibus philosophicis et metaphysicis.

Deinde, aliqua potione cum crustulis sumpta, mentes recreavimus admirantes nonnullas paginas Titini facinorum de libro De septem globulis crystallinis in album proiectas; ut solet, imagines descripsimus et verba in Latinum vertimus.

In sessionis fine legimus textum a Boccacio conscriptum de Papissa Iohanna, quem selegit Francisca.

Dimissa sessione, sex nostrum, vicinam cauponam petiverunt, ubi Latine sermocinari perrexerunt.


1. Iconismus: neoter. = collectio imaginum. Fr. imagerie. Angl. imaging.

2. Resonantia: vocabulum quo significatur echo (Vitr.) neologismus medicus iam ineunte XX s. factum est, quo designatur vibratio alicuius systemate vibratione alterius systematis excitata.

3. Ilya Prigogine (1917-2003) Belga factus est, cum Iudaeus Russiam natalem sed inhospitalem reliquisset. Studia physicae et chemiae in Universitate Libera Bruxellensi fecit et ibi postea docuit. Anno 1977 honestatus est praemio Nobeliano chemiae pro sua theoria ‘structurarum dissipativarum’. Hanc theoriam explicuit in libro magni momenti, La Nouvelle Alliance (De Novo Foedere), anno 1986 edito.


………………………………………………………


Boccacius, De mulieribus claris (1362)


De Iohanne Anglica papa


Iohannes esto vir nomine videbatur, sexu tamen femina fuit. Cuius inaudita temeritas ut orbi toti notissima fieret et in posterum nosceretur effecit. Huius etsi patriam Maguntinam quidam fuisse dicant, quod proprium fuerit nomen, vix cognitum est. Esto sint, qui dicant fuisse Gilibertam, hoc constat (assertione quorundam) eam virginem a scolastico iuvene dilectam, quem adeo dilexisse ferunt, ut posita verecundia virginali atque pavore femineo, clam e domo patris effugeret et amasium adolescentis in habitu et mutato sequeretur nomine, apud quem in Anglia studentem clericus existimatus ab omnibus, et Veneri et litterarum militavit studiis.

Inde iuvene morte subtracto, cum se cognosceret ingenio valere et dulcedine traheretur scientiae, retento habitu nec adhaerere voluit alteri, nec se feminam profiteri, quin immo studiis vigilanter insistens, adeo in liberalibus et sacris litteris profecit, ut prae ceteris excellens haberetur. Et sic, scientia mirabili praedita, iam aetate provecta, ex Anglia se Romam contulit.

Et ibidem aliquibus annis in trivio legens, insignes habuit auditores. Et cum praeter scientiam singulari honestate ac sanctitate polleret, homo ab omnibus creditus. Et ideo notus a multis, solvente Leone Quinto, Pontifice summo, carnis debitum, a venerandissimis patribus communi consensu praemortuo in Papatu suffectus est. Nominatusque Iohannes, cui, si vir fuisset, ut octavus esset in numero contigisset. Quae tamen non verita ascendere Piscatoris cathedram, et sacra mysteria omnia, nulli mulierum a Christiana religione concessum, tractare, agere et aliis exhibere, Apostolatus culmen aliquibus annis obtinuit Christique vicariatum femina gessit in terris.

Sane ex alto Deus, plebi suae misertus, tam insignem locum teneri, tanto praesideri populo, tamque infausto errore decipi a femina passus non est, et illam indebita audentem nec sinentem suis in manibus liquit; quam ob rem, suadente diabolo, qui eam in tam scelestam deduxerat atque detinebat audaciam, < actum est > ut quae privata praecipuam honestatem servaverat, in tam sublimi evecta pontificatu in ardorem deveniret libidinis. Nec ei, quae sexum diu fingere noverat, artes ad explendam defuere lasciviam. Nam adinvento, qui clam Petri successorem conscenderet et exurentem pruriginem defricaret, actum est ut propterea conciperet.

O scelus indignum! O invicta patientia Dei! Quid tandem? Ei quae fascinare diu oculos potuerat hominum, ad incestuosum partum occultandum defecit ingenium. Nam cum is praeter spem propinquior esset termino, dum ex Ianiculo, amburbale sacrum celebrans, Lateranum peteret inter Colosseum et Clementis pontificis aedes, obstetrice non vocata, enixa publice patuit qua fraude tam diu praeter amasium ceteros decepisset homines. Et hinc a patribus in tenebras exteriores abiecta, cum fetu misella abiit. Ad cuius detestandam spurcitiem et nominis continuandam memoriam, in hodiernum usque summi Pontifices, rogationum cum clero et populo sacrum agentes, cum locum partus medio eius in itinere positum abominentur, eo omisso declinant per diverticula vicosque, et sic, loco detestabili postergato, reintrantes iter perficiunt quod coepere.


Saturni die 26 m. Ianuarii a. 2019


Quindecim convenerunt ad primam hornotinam sessionem participandam; inter eos sex interfuerunt plures feminae, quam solet, et quinque iuniores.

Irena, quae loco Franciscae nunc litteras Latinas in Domo Erasmiana docet, nobis laeta nuntiavit apud se et Mariolam, quae meo loco tirones docet, omnes discipulos post ferias Natalicias ad praelectiones iterum praesentes fuisse.

Cum nullus alius esset nuntius, statim ad argumentum transiimus. Stephanus Gysens hoc mirum in modum paraverat; rei summam dilucide et ordinate conscriptam ad participes ante sessionem misimus.

Hunc textum in sessione una legimus et post singulas paragraphos disputatio uberrime facta est; omnes occasionem habuerunt sententiam suam proferendi.

De re ipsa plura non dicam, cum mox in Melissa Stephanus de ‘Brexitu’ symbolam sit divulgaturus.

Diu facta est optima disputatio, in qua de Unione Europaea opinionem  Francogallicam, Germanicam et Italicam audivimus.

Cafeam et alias potiones sorbillavimus nonnulla crustula comedentes, dum  pergebat disputatio.

Tandem ad mentes relaxandas ante magnum album consedimus et imagines Titini fascinorum de libro De septem globulis crystallinis in album proiectas spectavimus, descripsimus, dialogosque in Latinum vertimus.

Ad sessionis finem textum legimus et explicuimus simplicioribus verbis; qui textus hic infra subiungitur.

Sessione hora sexta postmeridiana dimissa, quinque nostrum proximam cauponam adierunt, ubi iucunde sermocinari perrexerunt.



Apophthegma


Si fontem Graecum attendas, scilicet ‘apo’ et ‘phthegma’, idem exprimit ac ‘dictum insigne’ a quodam viro eximio prolatum. Hispanica nostra Academia ipsum definit ‘sententiam brevem simul et acutam’, quae affinis est tum aphorismo, tum item paroemiae, tum etiam proverbio vel adagio.

Porro, exstant varia ‘corpora’ sive collectiones celeberrimae apophthegmatum, quas inter commemorare in primis libet Collectanea illa Plutarchi, deinde Diogenis Laertii, item Sanctorum Patrum in Aegypto degentium, et inter recentiora, opus Erasmi Roterodami, Aeliani, aliaque.


(exempla)


Carolus V Caesar, bello Africano Algeriensi non ex animi sententia successurum proelium cum praevideret, malle se dixit unum Christianum servare, quam mille Mauros, Turcas Poenosve occidere (Guil. Zenocarus in eius vita, 3, 14).


Seneca (Epist. I, 9) tradit Chrysippi sententiam, stoicam certe, sed sapientiae plenam. Aiebat ille sapientem nulla re indigere, et tamen multis illi rebus opus esse. Contra, stulto nulla re opus esse; nulla enim re scit uti, sed omnibus eget. Sapienti et manibus et oculis et multis ad cottidianum usum necessariis opus est, sed eget nulla re. Egere enim necessitatis est. Nihil autem necesse sapienti est.


Periander, quaerenti quid in minimo maximum esset, respondit: «Prudentes cogitationes in corpore humano.» (Sot. Serm. 3, 4).


Democritus vitam sine festivitatibus dicebat longam esse viam sine diversoriis (Stob. Serm. 16,4).


Demonax rogatus an philosophus etiam placentis vesceretur: «Quid, inquit, num putas apes stultis tantum mellificare?» (Lucianus in vita).


M. Lollius videns Galbam eloquentissimum oratorem, omni corporis habitu carentem : «Proh dolor, inquit, quam male habitat Galbae ingenium.» (Lycosth. Apoph. 235).


Philoxenus interrogatus quam ob causam induceret in tragoediis mulieres malas, cum Sophocles eas induceret bonas, argutissime respondit: «Quia ille, inquit, tales inducit, quales esse deberent ; ego vero quales sunt.» (Lycosth. Apoph. 59).


Sed multa de multis apud auctores sparsim invenies salse dicta, quae ibi requirere poteris, ne hic repetitio tibi nauseet, et haec commentatiuncula in immensum excrescat.

Ex hucusque dictis patuit, opinor, quanta sit apophthegmatum utilitas, nam non solum principibus et cuique privatorum exhibet admonitiones accommodatissimas, sed et agendi regulas constituit in omnibus, et dum sani sumus, et dum aegrotamus, sive etiam cum amicis, sive cum hostibus agimus, vel serio vel iocose. Praeterea, sui officii saepius admonent iudices, milites, monarchas, nobiles, et privatos quosque torpentes excitant, languentes fovent, tristes solantur, imperitos rerum arguunt, sciolos castigant, adulescentes docent, senes fulciunt et ad metam festinantes impellunt. Studiosis insuper bonarum litterarum materiam suppeditant, qua instructi ornate et copiose disserere queant.


L. Henricus Sansegundo O.S.B., « Apophthegmata », Palaestra Latina n° 213, m. Martio 1971, passim.



Saturni die 23 m. Martii a. 2019


Tredecim convenerunt ad sessionem participandam.

Argumentum attractivum ad disputandum proposuit Petrus Bono, hoc titulo: «Quid hodie sacrum est hominibus habendum?»

Orator rem imprimis exposuit. Nostris temporibus, dixit, in Europa Occidentali res divinae minus minusque respiciuntur; earum loco substituitur laicitas. Superestne aliquid sacri, si vix quicquam divini superest?

Definitio hodierna sacri est haec: sacrum dicitur id quod ad divinum vel supernaturale spectat; etiam id quod gravem venerationem vel religiosum respectum infert. Substantivus significat essentiam religionis, cui opponitur profanum. Aliquid sacrum habere: haec notio invenitur apud populos primitivos et antiquas societates humanas, ubi sacrum distinguitur a profano, i.e. a rebus ordinariis.

Tunc in coetu aliquis dixit etymologiam vocabuli sacer esse secernere i.e. separare aliquid divini a reliquis profanis. Idem non legitur in etymologico lexico Latino (Ernout-Meillet), ubi dicitur sacrum oriri e sancire, cuius vocabuli sensus ad rem nostram spectans significat vetare gravi poena; ex. incestum supremo supplicio sancire (Cic. Leg. 2, 22). Notandum est sanctum antiquitus eandem significationem habere ac sacrum; saepe quoque legitur sacrosanctum. Apud antiquos auctores tamen interdum sacer adhibetur in re non divina; ex. auri sacra fames (Virg. En. 3, 57).

Quidam particeps rem concludit Fiodorum Dostoïevski citans: Si Deus non exstat, omnia licent.

Alii dixerunt divinum non negatum esse ab omnibus incolis, etiam in nostris regionibus; alii reverentiam erga res divinas multum minutam esse a medio vicesimo saeculo, etiam apud bonos catholicos; hostia v.g. multo minore reverentia accipi nunc quam antea.

Nonnulli dixerunt fieri posse, ut certae res non divinae haberentur sacrae; effectum tamen idem non esse, cum desit pondus et auctoritas divini.

Plerique attulerunt sententias antiquorum auctorum ac putabant eorum iudicium esse maximi momenti. Sunt etiam qui dixerunt iura naturalia esse sacra, quibus obieci iura naturalia non exstare; sunt hominum creationes, quae eaedem non sunt apud populos diversorum morum.

Tunc dixi sententias iam allatas protulisse homines, qui ad maximum ante quinque milia annorum vixerunt, quod parum est in spatio circiter trecentorum milium annorum ab ortu Hominis Sapientis, speciei nostrae. Statim responsum est nos nihil scire de eorum cogitationibus, cum non scripserint. Possumus vero sine scriptis aliquid invenire aliis modis. Mores magnorum simiorum a nobis genetice proximorum nunc diu et ex propinquo observati sunt; apud eos nihil sacri inventum est. Homines Neanderthalenses, consobrini nostri, solum ante 40.000 annorum disparuerunt et antea ita proximi vixerunt ab Hominibus Sapientibus, ut mixtam progeniem haberent. Eos decursu temporis melius cognovimus, plurium ossibus effossis et locis, ubi vixerunt, scientifice exploratis. Nullum vestigium indicat apud eos quicquam sacri fuisse.

Sapientes ergo Homines videntur primi esse, apud quos notio sacri et divini apparuit, sed cur et quomodo? Certe hoc verbis non narraverunt, sed tamen archaeologia et observatio morum primitivarum gentium, adhuc satis frequentium ineunte vicesimo saeculo, nobis multa indicia afferunt, a quibus aliquid deduci potest.

Cum conscientia longinquissimorum atavorum nostrorum expergefieri coepta est, multa in circumiectis eis abscondita et terribilia visa sunt. Semper fuerunt homines diversae indolis (ut fit apud animalia); sunt qui natura sunt duces, quos ceteri sequuntur. Sunt quoque homines astuti, quibus in mentem venit ingenuitate suorum popularium, inclusis ducibus, uti ut sibi nonnulla privilegia conferrent; eis persuaserunt  haec terribilia phaenomena ab aliqua abscondita potestate regi. Ad hanc potestatem placandam et sibi conciliandam aliquid esse faciendum, quod, si sibi licentia (et quaestus) daretur, curarent pro omnibus.

Diu disputatum est, omnibus licuit sententiam dare, qui est circuli finis primarius; manifeste ergo Petrus aptum argumentum elegit.

Cafeam et alias potiones sorbillavimus, nonnulla crustula, inter quae delicatam placentam a Mariola coctam necnon socolatas a Christiano oblatas, comedentes, dum  parantur instrumenta necessaria ad Titini imagines in album proiciendas.

Perreximus nonnullas paginas ex libro De septem globulis crystallinis depromptas describere et textus in Latinum, non sine risu, vertere.

Ad sessionis finem textum legimus et explicuimus aliis verbis; qui textus hic subiungitur.

Sessione hora sexta postmeridiana dimissa, quinque nostrum una iucunde cenaverunt.


Proxima sessio fiet die 4 m. Maii. Interea optime valete!


......................................................


Iphigenia – tabella in aula Dianae



















Personae omnes eximiae huiusce tabellae, quam pinxit La Fosse, scaenam oculis praebent omnino luctuosam, cui locum quid dederit nemo non gestit noscere. Puella haec quam cernis albis vestibus indutam, aetatis vere florentem, Deosque poscentem auxilium, ipsissima sum quae te alloquor, Viator dilectissime, quaeque primam hic ago personam.

Hic culter arae impositus, sacrificus ille in caelos intuens, quique dolore percitus videtur, hi milites afflicti qui caput avertunt innuuntque sibi detestatum esse quod paratur sacrificium, uno verbo, haec omnia quae stupes magnum quid indicant quod te mox edoctura sum.

Iphigeniae mihi nomen est ; Agamemnonis Mycenarum in Graecia Regis et Clytemnestrae filia fui. Pater (…[Troiam cum exercitu profecturus]) venatione nonnumquam delectabatur, et casu cervum Dianae sacrum ignarus occidit. Dea patri meo irata, cervi mortem ut ulcisceretur, in exercitum pestem immisit et in fluctibus violentas adeo tempestates concitavit, ne Troiam posset navigare, ut classis portu solvendae nulla esset copia.

Consultum his super malis oraculum, responsum dedit Agamemnonio sanguine deam placandam esse, qua quidem saevitie mentes et perculsae et vehementer sollicitae fuerunt ; doloris vero et sollicitudinis pars maxima in patrem meum cadebat qui id in animum sibi non poterat inducere.

At Ulysses unus e ducibus et aetatis suae facile vaferrimus, se mentem oraculi assecutum professus, fecit ut omnes sibi iussum hoc exsequendum committerent. Falsas mihi litteras patris nomine reddendas curavit, quibus me matremque invitabat Agamemnon ut in Aulidem ad se iremus et colloqueremur antequam Troiam proficisceretur.

Nihil perfidum timentes ab Ulysse viae nos committimus, Agamemnon in portu nos excipit cum praecipuis exercitus ducibus ; verum pro laetitiae signis et clangore tubarum, nobis advenientibus occurrerunt ora pallida atque animi consternati.

Nos in tentoria sua pater deduxit ; cumque nonnihil sacri ritus parari vidissem, percontata patrem quid rei ageretur, responsum tuli, mox Diis sollemne sacrum factum iri ; percontata iterum num huic interesse mihi liceret, patris maesti et gementis tale responsum tuli : tu quoque intereris o nata.

Mater vero lectum petiit ut corpus itinere fatigatum reficeret, addiditque se his sacrificiis non admodum delectari. Pater etiam ex oculis meis se subduxit mihique nuntiatum est hunc in castra profectum esse, ut mandata daret exercitui.

Deducta sum tandem ad sacrificii locum, ubi aram et omnia vidi quae se tuis oculis hic offerunt, Viator amantissime, at nullam victimam, ut pro more solito. Tum candidas mihi vestes offerunt, quibus indui me iussit sacrificus ; illi morem gessi et capiti meo corona florea imposita est. Cum vero eos qui me sic adornabant perfusos lacrimis viderem, quas tamen celabant me, ipsos rogavi quid hocce novum vestimenti genus mihi conduceret. Roganti nihil rettulerunt nisi suspiria.

Deinde summus pontifex quem inspicis, Curiose dilectissime, mihi devotam esse me nuntiavit ex oraculi responso sanguinem Agamemnonium reposcentis, cui consilii bellici duces assenserant. Coniice quis fuerit stupor meus cum tam ancipiti malo premerer. Hunc rogavi quam ob causam sors potius in me quam in fratrem Oresten cecidisset. Respondit ille fratrem necandum fuisse, si quem Deum pater laesisset, verum cum laesa Dea fuisset, ipsius offensioni poenas mihi persolvendas esse.

Cum eo in loco res esset, obfirmavi animum, pontificis cultro iugulum ultro praebui, iam mucronem intendebat cum corpus meum nube circumamictum sensi, et sublatum in aera, cervaque in locum meum ad aram se stitit. Quod patri cum nuntiatum fuisset, cervam immolari iussit, ratus nimirum hoc esse Deae consilium, quae statim pestem amovit, tempestatesque et procellas sedavit ; pater vero cum exercitu Troiam profectus est.

Quae me nubes susceperat in Tauricam urbem Scytharum transtulit…


Versaliarum consecrata memoria per qauvmata loquacia aedium, lucorum etc, opus novem in tomos distributum metris liberis Gallice scriptum a Joanne-Baptista De Monicart. Accessit Latina eademque soluta metrorum versio opera et studio Romani Le Testu, Parisiis a. 1720, I, p. 186 sq.



Saturni die 4 m. Maii 2019


Septem tantum hac occasione fuimus; spero fore ut plures proximae sessioni intersint.


Primum, quod spectat ad nuntios, Christianus Laes unum habebat. In studiorum Universitate Mancuniensi (Manchester), ubi ipse docet, a proximo anno academico ei licebit cursum Latinitatis vivae instituere. Non neglegendus nuntius.


Tum tractandum erat argumentum.  Francisca proposuerat hoc: ‘Ut pictura poesis’; quae artes animum nostrum potius tangunt? Quo modo nos capiunt? Ac cum pictura  pertineat ad imagines, quid est hodie maioris momenti, imago an verbum?


Francisca incohavit imagines artis modernae in albo ostendens; erant inter alia nonnulli ampli folles coloribus variatis ornati, opus artificis Iaponissae maximo pretio divendendum! Peius: ‘merda’, ut ipse dicit artifex, quam eum non pudet magni pretii vendere. Suntne tales homines artifices? Unusquisque nostrum cacare solet; sumusne ergo artifices?

Si lexicon etymologicum inspicimus, legimus artem esse peritiam acquisitam studio et usu; oportet ergo eos non appellare artifices; in eo consentiebant omnes participes; addidederunt eos potius esse impostores, quin etiam fraudatores.

Deinde multum disputatum est de Picasso et Salvador Dali. Ambo demonstraverunt in primis operibus vel quoque postea se esse veros pictores, quin etiam eximios pictores, praesertim Dali. Ambo tamen putaverunt aliquid novi esse inveniendum si clari fieri vellent et multam pecuniam facere. Picasso novam viam invenit in magna Exhibitione Coloniali Parisiis anno 1931 habita; ibi enim invenit artem nigrorum populorum Africae centralis: personae deformes et contortae fingebantur incredibiliter implicatae et ex ebeno sculptae. Haec erit mea nova via, decrevit ille. Sic factum est et clarus brevi fuit. Singulare tempus nostrum, quo fraude potius quam arte clarus fis. Dali quoque singularitem elegit ut clarus fieret; incredibilibus imaginibus addidit vultum terribilem et verbum delirans.

In memoriam revocavi amicum nostrum Matritensem Augustinum Cano, Hispaniae legatum rude donatum, in Melissa olim divulgavisse symbolam, qua demonstrabatur celeberrimam Picasso tabulam pictam ‘Guernica’ ad deletionem huius oppidi omnino non spectare. Pictor enim, qui Guernica non noverat eamque numquam curavit, elegit claram picturam Petri Pauli Rubens, ‘Horrores Belli’, quam horizontaliter invertit et omnes figuras suo modo deformavit.

Ambo ad finem vitae confessi sunt se fuisse impostores.


Poesis magis animum movet, quam menti explicat. Initio tamen omnia enuntiabantur versibus, cum omnia solum memoriae traderentur et versus facilius quam prosa memoria teneantur.

Pictura est imago immobilis, quae sinit plura comperire de aliqua scaena vel persona quam verba etiam optima. Antiquitus tabulae pictae et sculpturae non poterant divulgari; non omnes poterant eas videre loco, quo positae erant. Imperatores Romani et alii reges suam effigiem in nummos cudendos curabant, ut quam latissime divulgaretur.

Medio Aevo, quo educatio erat praecipue religiosa, principales scaenae Iesu vitae imaginibus in ecclesiarum parietibus populo inculcebantur.

Inventio, quinto decimo saeculo, multiplicationis ope preli textuum et imaginum effecit ut imagines latius divulgarentur, non tamen multum cum pauci tantum homines accessum ad libros haberent. Decursu temporum, progrediente populi institutione, latior facta est imaginum diffusio.

Technicis progressibus undevicesimi saeculi factum est ut apparerent imagines mobiles; ad cinemateum omnes brevi accessum habebuerunt et fuit ingens successus. Continuis progressibus technicis evenit ut vicesimo saeculo imagines etiam mobiles coloribus ornarentur.

Posteriore dimidia parte eiusdem saeculi apparuit televisio imagines mobiles ostendens mox quoque coloraras. Satis celeriter omnes domos habuerunt televisorium.

Sub finem eiusdem saeculi apparuit ordinatrum privatum imagines immobiles et mobiles ostendens, quod secutae sunt non paucae aliae novitates, quae hominum vitam multum mutaverunt; inter eas primum locum tenet sophophonum, telephonum sed quoque ordinatrum gestabile, quo facilis accessus praebetur ad omnis generis informationes atque ad ingentem copiam imaginum mobilium immobiliumque; perfaciles quoque factae sunt communicationes inter homines etiam longinquos.

Sic factum est ut iuvenes hodierni imagines facilitatis causa potius malint quam libros; vix adhuc legunt, quod maxime dolendum est, cum omnia imaginibus exprimi non possint praesertim notiones abstractae.


Semihora tantum supererat ad Titini imagines in albo exhibitas describendas earumque textus in Latinum vertendos.


Denique textum legimus et Latine explicuimus, quem elegerat et distribuit Francisca. Qui textus hic infra est appositus.


Dimissa sessione cauponam satis longinquam autocineto vecti petivimus et Latine cenavimus.


Proxima sessio fiet die 31 m. Augusti. Interea bene valete!


…………………………………..


Leo Baptista Alberti, De Pictura (1435), III 52-53.


Pictoris officium est quaevis data corpora ita in superficie lineis et coloribus conscribere atque pingere, ut certo intervallo, certaque centrici radii positione constituta, quaeque picta videas, eadem prominentia et datis corporibus persimillima videantur.


Finis pictoris laudem, gratiam et benevolentiam vel magis quam divitias ex opere adipisci. Id quidem assequetur pictor dum eius pictura oculos et animos spectantium tenebit atque movebit. Quae res quonam argumento fieri possint diximus cum de compositione atque luminum receptione supra disceptavimus. Sed cupio pictorem, quo haec possit omnia pulchre tenere, in primis esse virum et bonum et doctum bonarum artium. Nam nemo nescit quantum probitas vel magis quam omnis industriae aut artis admiratio valeat ad benevolentiam civium comparandam. Tum nemo dubitat benevolentiam multorum artifici plurimum conferre ad laudem atque ad opes parandas. Siquidem ex ea fit ut cum non numquam divites benevolentia magis quam artis peritia moveantur, tum lucra ad hunc potissimum modestum et probum deferant, spreto alio peritiore sane, sed fortassis intemperanti. Quae cum ita sint, moribus egregie inserviendum erit artifici, maxime humanitati et facilitati, quo et benevolentiam, firmum contra paupertatem praesidium, et lucra, optimum ad perficiendam artem auxilium, assequatur.


Doctum vero pictorem esse opto, quoad eius fieri possit, omnibus in artibus liberalibus, sed in eo praesertim geometriae peritiam desidero. Assentior quidem Pamphilo antiquissimo et nobilissimo pictori, a quo ingenui adolescentes primo picturam didicere. Nam erat eius sententia futurum neminem pictorem bonum qui geometriam ignorarit. Nostra quidem rudimenta, ex quibus omnis absoluta et perfecta ars picturae depromitur, a geometra facile intelleguntur. Eius vero artis imperitis neque rudimenta neque ullas picturae rationes posse satis patere arbitror. Ergo geometricam artem pictoribus minime negligendam affirmo.


Proxime non ab re erit, si poetis atque rhetoribus delectabuntur. Nam hi quidem multa cum pictore habent ornamenta communia. Neque parum illi quidem multarum rerum notitia copiosi litterati ad historiae compositionem pulchre constituendam iuvabunt, quae omnis laus praesertim in inventione consistit. Atqui ea quidem hanc habet vim, ut etiam sola inventio sine pictura delectet.



Saturni die 31 m. Augusti a. 2019


Septem fuimus, cum complures soliti participes nuntiavissent se adesse non posse.


Argumentum proposui ‘num sit venia petenda de imperio Belgico coloniali’. Ordo Nationum Unitarum nuper mandavit gregi quattuor expertorum ut inquireret in hoc praeterito coloniali. Post mansionem unius septimanae in Belgica, nonnullis interrogatis, experti concluserunt excusationes regimini Belgico proferendas esse, ut vera pax institui posset inter Congum et Belgicam, ubi adhuc vigebat rassismus. Eodem tempore Iosephus Kabila, qui tunc adhuc erat praeses Reipublicae Congi, coram interrogatus a diurnaria diarii Le Soir dicebat Congum esse nationem sui iuris, neque rationes esse Bruxellis reddendas.

Inde longa et vivida disputatio incohata est. Tres cogitationes enuntiavi, quas, meo sensu, oportet respicere ut recte iudicemus de Belgicae aetate coloniali:

1° Imprimis coloniarum deductio in exteras regiones semper fuit consuetudo humana; non solum colonias deducere soliti sunt homines, sed saepe exteram regionem in dicionem suam redigere, sedem ibi collocare et victum populum ad libitum tractare; scopus ergo numquam est philanthropicus.

2° E duabus gentibus, quae vicinae fiunt, si unius cultus technicus superat alterius, semper fit ut gens inferioris cultus recedat in fines magis magisque exiguos, ab invasoribus regatur et saepe exstinguatur.

3° Non est de quavis aetate historica iudicandum sensibilitate hodierna; aestimanda est in contextu sui temporis.

Diu quoque disceptatum est de pessimis regiminibus Congi sui iuris facti, quae effecerunt ut incolae nunc numerentur inter maxime miserabiles totius orbis terrarum, regentes autem inter locupletissimos.

Talibus regentibus excusationes non sunt dandae.

Eis, qui plura de historia coloniali Congi comperire volent, licebit longam symbolam legere, quam de hoc argumento conscripsi et quae in Melissa mox divulgabitur.


Postquam Titini imagines, ut solet, descripsimus fabulaeque verba in Latinum exercendi causa vertimus, Francisca textum proposuit una legendum et explicandum, qui infra exhibetur.


Proxima sessio, nisi quid interciderit, fiet die 12 m. Octobris. Interea optima valete!


...........................................


Portum satis commodum, quem Colonus Regalem cognominari voluit, subeunte classe, navis praetoria saxo impacta disiectaque est, nullo tamen vectorum desiderato. Hic omnes in terram descendere iussi, quibus Barbari prospectis Caribes esse suspicati in silvas interioremque partem diffugere coeperunt.

Sunt autem Caribes feri homines anthropophagi, hoc est, carnibus humanis vescentes, quarundam insularum incolae. Qui venandi homines gratia mitiorum gentium insulis aut etiam continenti adnavigare monoxylis naviculis consueverunt, quod unum navigii genus notum est in illis regionibus : canoae patrio vocabulo nominantur. Has ex mirae magnitudinis arborum stipitibus singulis acuto et durissimo lapide, qui pro ferro cunctis illis gentibus est, excavant proceriores scilicet quam pro latitudinis ratione, ea interdum magnitudine, ut vectorum sint plus octoginta singulae capaces. Utebantur iidem anthropophagi arcubus et sagittis toxico praesenti et cui occurri nulla ratione possit venenatis.

Horum igitur timore diffugientes Barbaros insectati nostri unam feminam interceptam ad naves abduxerunt ac indulgenter habitam et vino bene potam vestitamque dimiserunt. Haec suis de comitate et humanitate nostrorum cum nuntiasset, Barbari cupide agminatimque ad naves confluxerunt, ipseque Goacanagarus regulus primoribus stipatus affuit.

Quos Colonus vocibus et nutibus liberaliter affatus est et vitreis torquibus vasculisque, praeterea tintinnabulis, acubus et aciculis similibusque nugis muneratos dimisit. Haec enim Colonus, vir ingeniosus, ad similes usus coemenda imponendaque curaverat. Quae cum Barbaris essent propter novitatem grata et periucunda, multi aurum, quod nostris cordi esse cognoverant, permutandi gratia comportabant.

Paucos ibi dies commoratus Colonus, cum diligenter regionis naturam et hominum mores ingeniaque considerasset et cum Goacanagaro rege amicitiam firmasset, in Hispaniam primo quoque tempore redire constituit, ut, rebus omnibus nuntiatis, cum maiore classe et hominum multitudine ceterarumque rerum ad subigendas eas gentes necessariarum apparatu reverteretur.

Haec ut fierent commodius, partem aliquam Hispanorum relinquere visum, qui consuetudine mitis ingenii Barbarorum sermonem discerent, interpretes postea ad colloquia legationesque futuri, delectisque triginta octo hominibus, hos ut remanerent rogavit et precibus magnisque pollicitis persuasit. (…)

Auctoritate igitur et Summi Sacerdotis cohortatione confirmati religiosi et humanissimi Principes maiore classe maioreque rerum omnium apparatu, tum ad pacandos Barbaros tum ad praeparandas religioni Christianae ipsorum mentes, et si quae aliae commoditates communes et magnae, ut exspectabatur, ex nostrorum et Barbarorum, loco disiunctissimarum gentium, commercio contigissent, Colonum cum classe decem et septem navium redire iubent. (…)

Ubi Hispaniolam Colonus attigit, [de Hispanorum relictorum interitu certior factus] (…) gravissime tulit hanc iacturam atque eo magis, quod duo reliqui indigenae reduces noctu se clam in mare deiecerant et in proximam terram enatando profugerant. Itaque se utrimque interpretibus destitutum esse magnopere dolebat.


Ioannes Genesius Sepulveda, De orbe novo, I, 6 sq.